877.
1319. - Laurentius Episcopus Vaciensis Eremitis s. Augustini fundum pro exstruendo Vacii claustro concedit.
Nos Laurencius, dei sancteque Romane ecclesie sedis gracia episcopus Waciensis, uniuersis, tam presentibus, quam futuris, quibus presentes ostenduntur, Salutem In omnium Saluatore. Harum serie Litterarum omnibus xpi. fidelibus uolumus fieri manifestum, quod considerantes, animoque aduertentes deum esse retributorem omnium bonorum, pro paucis donantem maxima, pro terrenis celestia, pro transitorijs eterna, nos consecrasse, dedisse, contulisse pariter et donasse locum pro situacione claustri pro omnibus officinis eidem oportunis, ob reuerentiam et Honorem beati Jacobi apostoli, cui deuocione singulari a primeuo nostre iuuentutis tempore sumus astricti, religiosis, deoque amabilibus uiris, fratribus Heremitarum ordinis sancti Augustini de auctoritate et mandato sanctissimi patris, domini Johannis, sacro sancte Romane ecclesie Sedis episcopi, in Ciuitate nostra Waciensi, cui mediante preallegata gracia, spiritualiter et temporaliter presumus, in perpetuum ibidem deo sedulo obsequio famulari. Sed quo tranquilius eo deuocius omnium Creatori potest deseruiri, paci et tranquilitati eorumdem in futurum prouidentes, ne per quempiam ecclesiasticam, secularemve personam cursu decliui temporis sepedicti religiosi possint inpeti, seu in aliquo molestari; super donacione Huiusmodi terminos sepedicti claustri in presenti priuilegio insery fecimus diligenter. Primus terminus incipit a parte aquilonari a proxima curia ciuitatis dicte Theotonice, que contiguatur ipso claustro, cui quidem curie ex aduerso conrespondet cimiterium beati michaelis archangeli ecclesie parv-ochyalis. Idem terminus descendendo directe per longum uersus occidentem terminatur in fluuio danobij, ad meridianam uero partem progrediendo tendit uersus monasterium uirginis gloriose, ecclesiam catedralem, penes publicam stratam, nullo medio inter claustrum et stratam interposito et terminatur in principio parue Plathee, que descendit uersus danobium, ubi fine concluditur, ita quod parua dicta Plathea, incipiendo a suo Capite usque danobium, ubi terminatur, diuidit inter claustrum et ciuitatem dictam Hungaricalem. Vt igitur Huiusmodi donacionis et collacionis series robur perpetue firmitatis obtineat et ne per quempiam successione temporum ualeat irritari; presens priuilegium concessimus, Sigilli nostri autentici munimine roboratum. Datum anno domini Millesimo CCC°. XIX°.
Sigillum ovale e flavo, rubro, viridi et caeruleo serico pendet, Praelatum infulatum stantem exhibet, epigraphe detrita. Orig. maiusculis literis pulchre exaratum, in Arch. Cap. Strigon. priv. Capsa caerulea.