878.
1319. - Capitulum Vaciense fundum pro exstruendo claustro Eremitis s. Augustini per Laurentium Episcopum Vacii concessum esse testatur.
Nos Capitulum ecclesie Waciensis memorie commendantes, significamus uniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem, Quod Venerabilis pater et dominus, dominus Laurencius, dei, apostoliceque Sedis gracia dicte ecclesie Vaciensis episcopus, ob diuine remuneracionis intuitum, pro eterne uite felici brauio optinendo, de nostro omnium consensu, consilio, ac pari uoluntate, religiosis, deoque amabilibus uiris, fratribus ordinis Heremitarum beati Augustini contulit et donauit sub certis terminis et metis locum pro situacione claustri in ciuitate sepius dicta Vaciensi, quem propria in persona consecrauit in Honorem beati Jacobi apostoli. Cuius quidem loci termini et mete sunt in ipsius uenerabilis patris priuilegio sine contradiccione aliqua limitati. In cuius nostri scilicet consensus, consilij et uoluntatis testimonium patentes litteras sigillo nostro communi roboratas, duximus conferendas. Datum anno Domini Millesimo CCC°. XIX°.
Sigillum e rubro et viridi serico pendebat. Orig. pulchre exaratum in Arch. Cap. Strig. priv. Capsa caerulea.
879.
1320. 3. Jan. - Thomas Archiepiscopus Strigon. ad preces fratris Aegidii Eremitae s. Augustini, qui ad honorem s. Ladislai Regis Capellam "in insula aque Harnad vocate, circa villam kuzepnemty in Comitatu Abawjwar" suis sumptibus exstruxit, indulgentias eidem Capellae per Martinum Episcopum "ad confidenciam misericordie reliquie prefati sancti Regis Ladizlai, in eadem requiescentis," concessas, adprobat. Tum sequentia addit:
Et quia ipsa Capella, ad honorem ipsius sancti Regis Ladizlai per eundem fratrem Egidium Heremitam cum propria sua pecunia tam laudabiliter de nouo sit parata, seu edificata; sed ipsam reliquiam eiusdem sancti Regis Ladizlai, Costam, seu articulum medium vnius digiti sui, nobis per ipsum fratrem Egidium heremitam in forma ostensam, a - - domino Emerico, quondam Episcopo Waradiensi, bone memorie in villa Calide aque[620] casualiter amissam, idem frater Egidius Heremita, diuina Clemencia interueniente inuenisset et nunc cum eadem ipsam Capellam perpetualiter donasset, prout nobis idem frater Egidius, in nostri presencia personaliter comparendo asseruit.
[620] Budae nempe.