Et de inuencione autem ipsius reliquie, sicut ipse frater Egidius nobis fatebatur, a religiosis viris, fratribus Cruciferorum in Ecclesia sancte Trinitatis, in predicta villa calide aque existentis, - - per inquisicionem nostram, mediantibus litteris nostris factam, constitit nobis, quod ipsam sanctam reliquiam per prescriptum fatrem Egidium, vbi dicebatur inuenisse, veraciter inibi fuisset inuentum;" igitur "ob respectum pie misericordie omnipotentis dei, eidem sancte reliquie, vere et certe, ac veraciter de membris predicti sancti Regis Ladizlai separat (sic) ea auctoritate, qua a summo sede apostolica fungimur, confisi," in festiuitate s. Ladislai omnibus "ad ipsam Capellam peregrinacionem facientibus et Elemosinam largientibus," indulgentiam unius anni et quadraginta dierum concedit. Porro fratri Aegidio concedit, ut "ad sanctam Synodum ordinis sui per annum semel accedere more consueto teneatur," ac ut coram nullo iudice seculari astare teneatur, "nisi nostro iudicio speciali." - - "Datum Strigonij tercio die Octauarum Natiuitatis Domini."
Nagy Cod. Andeg. I. 540.
880.
1320. 19. Jan. - Carolus I. Rex in literis suis confirmatoriis sequentia scribit: "Quod vir discretus et honestus, Magister Chanadinus, Praepositus Ecclesie Waradiensis, Secretarius Notarius et Comes Capellae nostrae, Nicolaus et Pongratius filij Comitis Thome, filij Pangratii, de genere Chanad, ac Joannes et Thomas, filij Laurentii, fratris eorumdem," exhibent priuilegia Ladislai et Bele Regum confirmanda.
In Arch. Aerarii Regii NR. A. fasc. 872. Nr. 65. §. 5. - Chanadinus hic in aliis literis eodem anno 2. Idus Junii (12. Jun.) exaratis iam Episcopus Agriensis nominatur. Nicolaus autem memoratus, Comes de Sceben titulatur. (Ib. §. 10.)
881.
1320. 14. Febr. - Joannes PP. XXII. ad relationem Conventus s. Montis Pannoniae, quod "Nicolaus, qui pro abbate dicti Monasterii se gerebat," intrusus seculari potestate, dictumque monasterium septem annos detinuit, eius bona dissipavit, "quodque - - quandam mulierem, nunc laicalem viventem monachalem virilem habitum deferentem, secum dampnabiliter tenuit, cum qua per castellanos de Vetericastro et de Jaurino - - tribus vicibus fuisse dicitur publice deprehensus. Quatuor quoque calices et crucem auream cum gemmis preciosis, viaticum aureum, integrum ornatum preciosum