6.
1273. 9. Oct. - Ladislaus IV. Rex possessionem Izdegej et villam Ujlak a Pethene ob crimen laesae Maiestatis adimit et "eas Magistro Joanni Decretorum Doctori, Archidiacono de Gumur (et Canonico Strigon.) fideli clerico nostro - - pleno iure perpetuo possidendam" confert. - Datum Budae quarta die Octavarum b. Michaelis Arch.
Fejér Cod. dipl. V. II. 122. - Joannes hic patrem habuit Comitem Andream filium Comitis Ivánka, sororem autem Jolenth nomine, relictam Comitis Ogouch filii Comitis Mykou. (Wenzel Cod. Arp. IV. 90.) Subin Vice-Cancellarius, tum Cancellarius Regis et Archiepiscopus Colocensis factus est. Fuit, ut Nro. 60. videbimus, ex familia de Ilmur, seu Ürményi.
7.
1273. 17. Oct. - Ladislaus IV. Rex Palatium Zenie palotája dictum a magistro Ugrino ob infidelitatem et debita ablatum, Comiti Valtero confert.
Nos Ladizlaus, dei gracia Rex Hungarie, memorie commendamus, Quod nos quoddam Pallacium magistri Wgrini, filij Pous, quod in vico Strigon. habebat prope forum, cum omnibus terris et vtilitatibus vniuersis, pro quadraginta Tunellis vini et viginti marcis fini argenti, quibus idem magister Wgrinus Valtero Comiti Budensi teneri legitime conuictus fuerat et propter infidelitatem et crimen lese maiestatis, quod idem commiserat, ablatum, ab ipso magistro wgrino, quantum ad nos spectabat, ipsi Comiti Waltero et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, dedimus et contulimus, iure perpetuo pacifice et irreuocabiliter possidendum. Datum Bude in Crastino beati Galli, anno domini M°. C° C° LXXmo tercio.
E Nro. 8. - Ed. Fejér Cod. dipl. V. II. 106. et VII. V. 389.
8.
1273. 30. Oct. - Capitulum Strigon. Comiti Waltero palatium Zenie palotája statutum esse perhibet.
Gregorius prepositus et Capitulum ecclesie Strigon. Omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire. Quod Petrus, filius quondam Hermani Comitis, gener Walterij, Comitis de Kamarun, ad nos accedens, litteras domini nostri Ladislai, dei gracia Illustris Regis Hungarie, patentes,