prefato Waltero Comiti super pallacio magistri wgrini, filij Pous, datas, quarum tenorem nostris litteris inseri postulabat, nobis exhibuit, sub hac forma:
Sequitur Nrus. 7.
Preterea idem Petrus alias litteras eiusdem domini Regis clausas, nobis specialiter directas, exhibuit, continentes, quod nos ipsum Pallacium et eius vtilitates prefato Waltero Comiti assignari facere et eidem Comiti nostras eciam litteras in testimonium concedere deberemus. Cum igitur duo ex nobis, viri ydonei, concanonici nostri, quos, recepto huiusmodi mandato domini Regis, ad statuendum predictum Pallacium miseramus, statuerunt et assignarunt ipsum Pallacium cum terris et omnibus vtilitatibus, ac pertinencijs suis, prefato Waltero Comiti, nullo contradictore apparente. Nos de huiusmodi mandato Regio, sepedicto Waltero Comiti presentes nostras concessimus litteras, tenorem predictarum litterarum ipsius domini Regis patencium, de uerbo ad uerbum, sicut patet superius, presentibus inseri faciendo. Datum per manus magistri Syxti Lectoris Strigon., Anno domini M°. C°C°. LXX°. tercio, feria secunda, proxima ante festum omnium sanctorum.
Sigillum minus e viridi serico pendet. Orig. in Arch. Aerarii Reg. N. R. A. fasc. 707. 36. - Ed. Fejér Cod. dipl. V. II. 123. et VII. V. 389.
9.
1273. 19. Dec. - Ladislaus IV. Rex hospitibus de Latina villa in Scepes specialiter indulget, "quod ad ecclesiam eorum, ubi est regalis plebania, plebanum per universos concorditer, videlicet per maiorem et saniorem partem electum, Archiepiscopo Strigon., vel eius vices gerentibus, et non Praeposito de Scepes nomine Saxonum praesentent confirmandum; cum eadem Ecclesia et hospites de Latina villa praedicta a iurisdictione et potestate Praepositi de Scepes ab ipsorum principio sint exempti. - Datum 14. kal. Jan."
Bardossy Suppl. Analect. Scepus. 205. - Fejér Cod. dipl. V. II. 128.
10.
1273. - "Cum magister Stephanus bonae memoriae, filius Omodaei, defunctus apud monasterium suum in Ben tumularetur, - - ad eum tumulandum et testamentum eius audiendum" inter alios praesentes aderant fratres Praedicatores Ladislaus de Strigonio, fratres Joannes, Hugo et Detricus; tum fratres Minores Gallus Lector Strigoniensis et frater Clemens socius eiusdem.
Fejér Cod. dipl. V. II. 138.