et unum fertonem argenti diversorum ponderum et diversarum marcarum, quae efficiebant 1913 florenos auri et 9 Bohemicos grossos. Ex his ratione stipendii pro 872 diebus per duos florenos computati, obtigerunt Rufino 1744 florv sed computavit sibi tantum duas tertias partes, nempe 1162 2/3 flor., reliquum e procuratione Gentilis Cardinalis, ut mox videbimus, detraxit. Remanserant ergo Camerae Papae solummodo 750 fl. 14 1/3 Bohemici grossi.
886.
1317-1320. Mart. - Rufinus Collector papalis restantiam procurationis Gentilis condam Cardinalis et Legati a Praelatis Hungariae colligit.
- - Ego Rufinus - - etiam pro exigendis a - - Strigon. Archiepiscopo 603 et dimidiam et Transylvaniensi 953 et a Quinqueecclesiensi 30 et dimidiam, ac a Vesprimiensi Episcopis 124 marcas argenti ad pondus Budense, in quibus - - bonae memoriae - - Gentili - - Cardinali - legato, dum adhuc viveret, pro suarum procurationum residuo tenebantur, - - specialiter deputatus, - - quid de dictis procurationibus inveni et quidquid etiam - extitit persolutum, hic inferius continetur:
Imprimis de supradictis 603 et dimidia marcis argenti, quas dictus Archiepiscopus Strigon. solvere tenebatur, magister Nicolaus, Archidiaconus Nitriensis, - - pro Domino Thoma Archiepiscopo Strigon. et Ecclesia, ac Capitulo et Clero Strigon. et eius subditis a. 1320. 4. Febr. solvit ...?
Fejér Cod. dipl. VIII. II. 134. - Summa soluta a praedictis Praelatis distinctim non exponitur, universim recepit 269 1/2 marcas, seu 1054 flor. auri, ex his titulo tertiae partis stipendii sibi reservavit 681 1/3, flor. auri, manserunt ergo pro Camera Papae 472 2/3 fl. Sed hic in calculo aberratum est; nam ut detractis 681 1/3 florenis, Camerae remanere potuerint 472 2/3 floreni, totalis summa non 1054, sed 1154 flor. efficere debuit. Porro aberravit Rufinus etiam in calculo diurni sui; nam pro 872 diebus competebant illi, duos per diem flor. calculando: 1744 floreni; Numero praecedenti sibi reservavit titulo duarum tertialitatum 1162 2/3 florenos, hic autem pro residua tertia parte 681 1/3 florenos, universim ergo 1844 florenos, adeoque 100 florenis plus.
887.
1320. 6. Apr. - Capitulum Budense Nrum. 358. transscribit.
MAgister Chama prepositus et Capitulum ecclesie Budensis vniuersis, quibus presentes patuerint, salutem in Domino sempiternam. Honorabiles et Discreti viri Theophylus, alias dictus Puer, Strigon. ecclesie Prepositus, magister