de Stupis solvit 8 marchas. Item 1320. 9. Jan. Jacobus Ramadonis civis Budensis solvit - - residuas 16 marchas.
Item vacavit semel Plebes de Ghelmesbanca (Gölniczbánya) - - cuius fructus ascendebant ad - - 28 m., de quibus - - elegi 14 m.
Item vacavit ecclesia de Poton - - ad summam 7 m. - precepi Emerico Rectori dicte ecclesie, ut solveret. - - Postea Magister Stephanus mariscalcus et famulus domini Thome Archiepiscopi Strigon. 1319. 8. Sept. - - solvit 3 m. et dimidiam. - - Item vacavit semel ecclesia de Fornod, cuius fructus ascendebant ad 6 m. et 2 fertones Vien., prout Jacobus Cantor Strigon., Subcollector in civitate et diocesi Strigon. retulit.
Item vacavit semel ecclesia de Ultravag, de cuius fructibus dictus Subcollector solvit michi - - nomine Ladislai Rectoris 1320. 21. Febr. 2 m.
Item vacavit semel plebes, seu ecclesia de Tirna, - - subcollector - - assignavit michi - - 10 m.
Item vacavit semel Prepositura s. Antonii de Scips - - 12 marcarum, - - 6 marcas frater Guido preceptor dicte preceptorie promittit solvere et non solvit, sed fuit excommunicatus; iniunxi tamen Archiepiscopo Strigon., quod exigeret easdem 6 m. et mitteret ad Curiam.
Item vacavit semel ecclesia de Bat - - 4 m., - - 2 marcas Gerardus Rector ipsius ecclesie promittit solvere et quia non solvit, fuit excommunicatus; iniunxi tamen Archiepiscopo, quod exigeret eas et mitteret ad Curiam.
Item vacavit ecclesia de s. Georgio - -, de cuius fructibus valorem scire nequivi, quia vacavit iuxta finem triennii; audivi tamen, quod valebant ultra 6 m.
Item vacaverunt ecclesia de Basin et ecclesia de Bosna, quarum valorem scire nequivi, quia vacaverunt circa finem triennii; iniunxi tamen Archiepiscopo, quod exigat medietatem.
Item dicebatur, quod vacaverat Prepositura Poson., cuius fructuum valorem scire nequivi, quia vacavit circa finem Triennii et in recessu meo; audivi tamen, quum alias fui ibi, quod poterat valere annuatim C. marchas, propter quod iniunxi Archiepiscopo, quod exigeret medietatem. - Porro fructus Plebis de Buda ascendebant ad 48 m. Deinde fructus tertie partis quorumdam reddituum dicte plebis spectantium ad Moniales sancte Margarite de Insula Budensi, ascendebant ad 19 m.
Archidiaconatus s. Andree valet ultra 6 m.
Plebes de Peste (Pest) 23 m., solvit medietatem Concilinus plebanus.
Theiner Mon. I. 451.; Fejér Cod. dipl. VIII. II. 101. - Rufinus hic in Dioecesi Strigon. universim collegit 376 florenos auri et 6 grossos Bohemicos, remanserant porro solvendi 31 flor. In tota Hungaria autem collegit 501 marcas