894.
1320. 29. Aug. - Carolus Rex Civitatem Rosnyóbánya Archiepiscopatui restituit.
Nos Karolus, dei gracia Rex Hungarie, Significamus vniuersis, quibus presentes ostendentur, Quod nos inuenientes et certissime comperientes possessionem, Ciuitatem, seu villam Rosnobana vocatam cum omnibus Argentifodinis, vtilitatibus et pertinencijs suis ad sanctam Ecclesiam Strigon., seu Archiepiscopatum tam ex nostra donacione, seu confirmacione, quam aliorum Regum, de Jure pertinere et ipsius Archiepiscopatus Strigon. esse Juris et proprietatis, volentesque dicte ecclesie Jura de beniuolencia Regia illesa et illibata conseruare; ipsam possessionem, seu Ciuitatem, vna cum omnibus Argentifodinis, vtilitatibus et pertinencijs suis venerabili in xpo. patri, domino Th., dei gracia Archiepiscopo Strigon., locique eiusdem Comiti perpetuo, ac sue Ecclesie plene et integre restituendam duximus et reddendam, per ipsum dominum Archiepiscopum et suos successores perpetuo, irreuocabiliter et pacifice possidendam; mandantes nostros officiales a dicta possessione remoueri. Decernentes exnunc irritum et inane, quidquid contra premissa a quocumque fuerit attemptatum. In cuius rei testimonium et certitudinem pleniorem presentes Sigillo nostro fecimus communiri. Datum in Temuswar in festo decollacionis beati Johannis baptiste, Anno domini Millesimo Trecentesimo vigesimo.
Sigillum tergo fuit impressum. Orig. in Arch. Primat. Sec. Lad. H. fasc. 1. Nr. 5. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. II. 248.
895.
1320. 29. Aug. - Carolus Rex pro Castro et Comitatu Comaromiensi Archiepiscopo Strigon. Civitatem et Comitatum Barsiensem, necnon Civitatem Bath confert.
Nos Karolus, dei gracia Hungarie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex, Significamus, quibus expedit, vniuersis, presencium pet tenorem, Quod quia venerabilis in xpo. pater, dominus Th(omas), per eandem Archiepiscopus Strigon., eiusdemque loci comes perpetuus, dilectus et fidelis noster, de sua bona uoluntate, sponte et ydoneus, collacioni Castri kamariensis, olim per nos sibi et ecclesie sue facte, Comitatui, districtui, tributo et alijs Juribus vninersis, que ex nostra donacione in eodem Comitatu habere dinoscebatur et possidere debebat, pro sua fklelitate nobis obseruata et destruccione ecclesie sue et possessionum eius, renuncciauit et nobis reddidit et restituit; Nos ex Regia munificencia ad suam et Ecclesie sue vtilitatem et profectum intendere volentes cum effectu, in recompensacionem