aliquem nostrum forsitan studiose reseruarentur, friuole et inanes ubique locorum, ac penitus habeantur uiribus cariture. In cuius rei testimonium, perpetuamque stabilitatem presentes litteras iam dictis fratribus Sigilli nostri appensione dedimus communitas. Datum per manus viri discreti, magistri Johannis, Lectoris ecclesie nostre, Anno domini Millesimo Trecentesimo Vicesimo. Sexto Kalendas Augusti.
Sigillum e rubro et viridi serico pendebat. Orig. pulchre exaratum, in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 24. fasc. 2. Nr. 3. 893.
1320. 11. Aug. - Capitulum Budense transscribit Nrum. 872.
Nos Capitulum Budensis ecclesie Memorie commendantes, significamus vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem, Quod vir Religiosus, frater Marcellus, prior dominarum sororum de Insula beate Marie virginis, cum vno fratre sui ordinis, nomine et vice earumdem dominarum sororum, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis litteras patentes venerabilis patris, domine Thome, dei gracia Archiepiscopi Strigon., locique eiusdem Comitis perpetui, super ammonicione contra exactores decimarum dictarum dominarum confectas, petens a nobis cum instancia, Quod quia Ipsas in specie propter viarum varia discrimina et inpacati temporis mala euidencia secum de loco ad locum transferre timent et formidant, tenorem earumdem de uerbo ad uerbum presentibus inserij faceremus et nostro Sigillo autentico consignarj. Quarum tenor talis est: Sequitur Nrus. 872.
Nos itaque peticionibus eiusdem fratris Marcelli prioris iustis et condignis, nomine predictarum dominarum sororum nobis porrectis, acquiescentes, tenorem predictarum literarum de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus et nostro sigillo autentico consignarj, vberiorem et (sic) cautelam. Datum in Crastino festiuitatis beati laurencij martiris, Anno domini Millesimo trecentesimo vicesimo.
E transsumpto Michaelis Orszagh Palatini a. 1473. In Arch. Aerarii Reg. Mon. Bud. fasc. 16. Nr. 23. et Mon. Poson. fasc. 42. Nr. 2. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. II. 276.