que inter ipsos diu exstiterat uentillata, in congregacione coram Prelatis et Baronibus ac ceteris nobilibus Regni exhibere debuissent. Ipso die congregacionis supra dicte adueniente, partes superius nominate comparuerunt coram nobis. Et idem venerabilis pater, dominus Archiepiscopus Strigon. et fratres sui, quorum interest, parati erant exhibere sua instrumenta; Idem uero Judex et quidam de Juratis, ac Ciuibus Strigon. dixerunt, quod inrequisito domine nostre Rege et absque sua presencia litteras eorum, aut instrumenta, que se habere dicunt, nullatenus exhiberent. Verum quia negocia Regni satis ardua ex parte ipsius domini nostri Regis tractare habebamus et propter absenciam instrumentorum alterius partis, ad examinacionem eorumdem faciendam procedere nequiuimus, ipsam causam ad futuram congregacionem Regni in Octaids Pentecostes nunc uenturis (14. Jun. 1321.) apud albam Regalem celebrandam, prorogauimus, tali modo, quod utraque pars suas litteras, Jura et instrumenta, que habent, in ipsa congregacione coram eodem domino Rege, aut coram alijs, qui ad hoc fuerint deputati, debeant exhibere. Si uero aliqua parcium ipsa instrumenta sua producere et exhibere non curaret, aliqua occassione inuenta; extunc deinceps ubicunque exponerentur, viribus careant et vigore, ac Ius ulterius exhibendi non habebunt et pro cassatis, ac in irritum reuocatis habeantur. Datum in eadem Alba Regali in octauisdiei supradicti, anno domini M°. C°C°C°. XX°.
Ext. margini duo sigilla ovalia erant appressa. Orig. in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 47. fasc. 1. Nr. 9.
900.
1320. 12. Nov. - Thomas Archiepiscopus Strigon., frater Ladislaus Archiepiscopus Colocensis Aulae Regiae Cancellarius, Joannes Nitriensis, Benedictus Chanadiensis, Stephanus Vesprimiensis, Georgius Syrmiensis, Nicolaus Jauriensis, Ladislaus Quinqueecclesiensis, Iwanka Varadiensis et Petrus Bosniensis Episcopi, cum "vnacum omnibus Nobilibus regni in octauis omnium Sanctorum (8. Nov.) in congregatione regni, in Alba Regali celebrata," fuissent, "cum omnibus regni Nobilibus, in ipsa congregatione nobiscum assidentibus," declarant, cives Albenses a solvendo tributo per totum Regnum immunes esse. - Datum loco supradicto in crastino festiuitatis beati Martini Confessoris.
Fejér Cod. dipl. VIII. VII. 126.