901.
1320. 15. Nov. - Capitulum Budense Nrum. 45. transscribit.
Nos magister Chama prepositus et Capitulum ecclesie Budensis, Significamus, quibus presentes ostenduntur, vniuersis, Quod Discretus uir, magister Bogomerius, Strigon. ecclesie Canonicus, ad nostram presenciam personaliter accedens, nomine suo et uice Honorabilium virorum, Prepositi et Capituli sancte Strigon. ecclesie, suorum uidelicet Canonicorum, exhibuit nobis litteras Priuilegiales domini Ladizlai, quondam Regis Hungarie, cum pendente Sigillo eiusdem et dupplici consignatas, Petensque idem a nobis instantissime, vt quia propter viarum discrimina et statum Regni inpacatum easdem, quo uellet, secum deferre non auderet, ad uberiorem cautelam tenorem eorumdem nostris inseri litteris faceremus, Quarum tenor talis est:
Sepuitur Nrus. 45. pag. 57.
Nos igitur peticionem predicti magistri Bogomerij, quin uerius memorati Strigon. ecclesie Capituli instanciam considerantes esse iuri consonam et consentaneam racioni, totalem tenorem litterarum memorati Regis Ladizlai predictarum, non abrasum, non cancellatum, nec in aliqua sui parte uiciatum, de uerbo ad uerbum sine additamento et diminucione presentibus Transcribi aut transumi, SigiW nostri appensione in testimonium premissorum fecimus communiri. Datum in Quindenis omnium sanctorum, Anno domini Millesimo Trecentesimo Vicesimo.
Sigillum e zona membr. pendebat. Orig. pulchre exaratum in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 66. fasc. 1. Nr. 2. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. II. 275. et VIII. VII. 127.
902.
1320. - Stephanus Episcopus Vesprimiensis excommunicat Sacerdotes de Segusd, Sasagh, Leleld et Urs propter decimarum denegationem et translationem Ecclesiarum suarum sub Archiepiscopi Strigon. iurisdictionem.
Ita Fejér Cod. dipl. VIII. VII. 131.