907.
.... - Thomas Archiepiscopus Strigon. communitatem de Zelews requirit, ut Petrum plebanum, quem "quidam sacerdos, canonice sanccionis transgressor, symoniace prauitatis per sordem in suo iure fraudare et subplantare niteretur, ac per manus Laycas ipsum eici procuraret," defendant et "nullo mandato, nullis precibus, aut muneribus inducti alium sacerdotem superuenientem et Symoniacum" recipiant. - "datum strigonij feria quinta proxima ante quindenas beatorum Petri et Pauli Apostolorum."
Nagy Cod. Andeg. I. 646. - Literae hae a. 1320. exaratae fuerint. Vide Nrum. 889.
908.
1321. ca. Jan. - Thomas Archiepiscopus Strigon. diem supremum claudit.
De die Archiepiscopi huius emortuali, ac de loco obitus sui nihil prorsus eruderare valuimus. Magnus hic Antistes, qui tanta, tamque eximia Regno, ac praeprimis Carolo Regi, et Ecclesiae Hungaricae, magno tunc procellarum turbine vexatae, praestitit, quique tam solers in edendis literis fuit, vita decessit et tumulo illatus est, quin inventus fuisset, qui diem obitus eius literis signasset. Ultimas literas suas 5. Jan. Strigonii edidit, (Nr. 903.) abhinc omnia acta de illo silent; quia autem 19. Maii iam Boleslaus Archielectus Strigon. occurrit (M. Tört. Tár VI. 185.) Joannes PP. XXII. autem 2. Oct. ecclesiam Strigon. per obitum Thomae dudum vacare dicit (Theiner Mon. I. 472.): verisimile est, illum mense forte iam Jan. Strigonii mortuum et sepultum fuisse.