III.
MAGISTER BENEDICTUS III. ELECTUS.
1274. Mart. - 1276. Dec.
Benedictus e praenobili prosapia descendit, quin tamen illum familiae de Kanizsa, cum Lendvaio adscribere ob defectum probarum auderemus. Imo potius si frater illius Dedalus idem fuerat cum Dedaleh filio Michaelis, qui a. 1267. occurrit et etiam Dedak scribitur[128]; tunc ex illustri familia Hunt-Páznán ortum ducit; de hoc Dedaleh enim ibidem expresse adnotatur: "de genere HuntPaznan de Zug." Sed haec incerta; certum tamen est, illum e Comitatu Zaladiensi oriundum et familiam eius tempore persecutionis Tartarorum semet maiorem ob securitatem Jobagionum Castri Zaladiensis consortio sponte adiunxisse; anno vero 1257. Kuppan, Hada et Ladislaus, "fratres" Benedicti nostri, ad pristinum libertatis statum redire cupientes, haec Chák Magistro Tavarnicorum Regalium et Comiti Zaladiensi exposuerunt: "Quod cum tempore Tartarorum propter paucitatem eorum et guerram nimiam, ac timorem, qui corda fere omnium hominum incusserat, se cum terris suis speculatoribus Zaladiensibus de Karka adiunxissent, ut coadunati se possent sustentare commodius et tueri; ijdem speculatores ipsis et ipsi dictis speculatoribus vicissim in omnibus affuissent. Postmodum autem per Diuinam pietatem Regno ad statum meliorem reformato et in tranquillitatem posito, se cum terris eorum ab ipsorum speculatorum consortio separare voluissent, cauentes
[128] Fejér Cod. dipl. IV. III. 402. Pag. autem 45. 47. idem diploma a. 1261. signatum est.