cauentes, ne libertati ipsorum aliquid impingatur propter tanti temporis prolixitatem et consequenter ipsorum heredibus in futurum." Chák Comes haec omnia vera esse resciens, Regi enarravit, qui "pia consideracione inductus, singula, que sibi dicebamus, corde recolligens pleniori, ne per ipsum cuiquam preiudicium fieret, a quo graciam prestolantur vniuersi, ipsos a tali nota cum suis terris eximendo, maxime pro meritis et seruicijs Magistri Benedicti Notarij karissimi filij sui, domini Regis Stephani, fratris eorumdem, ... in numerum seruiencium suorum (seu Nobilium) restituit cum ipsorum posteritate ac perpetuo collocauit"[129] et desuper a. 1258. literas edidit.[130] Hi Kuppan, Hada et Ladislaus fratres fuerint Benedicti sensu tantum latiori, apud nostrates hucdum consueto, cognati nempe proximiores; nam praeter supramemoratum Dedalum, qui a. 1273. et 1274. Comitis Zaladiensis dignitate fulgebat[131], fratres carnales habuit Stephanum et Beke, quibuscum a. 1276. castrum Szentmiklós comparavit. (Vide Nrum 49.)
Dioecesi Quinqueecclesiensi adscriptus, clericum agebat in aula Regis Belae, a quo a. 1255. et 1256. ad reambulandas terras tamquam homo regius deputatus est, hac occasione illum Bela "fidelem clericum nostrum magistrum Benedictum quinqueecclesiensem" appellat.[132] Praecipue autem, út Bela testatur: "karissimo filio nostro Regi Stephano a tempore puericie sue seruicia exhibere studuit indefesse,"[133] "per que - ut Chák Comes addit - remuneracione ampliori merito fuerat attollendus."[134] E verbis huius Chák Comitis supracitatis vidimus, illum a. 1257. iam Notarium Stephani Regis fuisse. A. 1259. dignitatem Vice-Cancellarii in aula eiusdem Stephani obtinuit et quidem ante 17. Maii[135], cui eodem adhuc anno dignitas etiam ecclesiastica, Archidiaconatus nempe de Valkó in ecclesia Quinqueecclesiensi accessit. His dignitatibus ornatus, anno eodem a Stephano Rege ad restituendas magistro Haholdo terras exmittitur et literas regias desuper emanatas suis manibus signat.[136]
Quousque Archidiaconatum de Valkó retinuerit, non constat; anno enim insequenti, nempe 1260. in tribus literis regiis, quas signavit, solummodo
[129] Wenzel Cod. Arpad. VII. 465.
[130] Ibid. 486.
[131] Fejér Cod. dipl. V. II. 88. 102. 129. - Wenzel 1. c. IX. 50. XII. 112. cet. - Fejér illum etiam a. 1275. et 1279. hac dignitate ornat (1. c. V. II. 238. et VII. II. 75.) sed diploma primum a. 1274. (vide Fejér 1. c. VII. II. 221.) secundum autem a. 1273. editum est.
[132] Tkalcsics Mon. Episc. Zagrab. I. 103. 107. 110. - Wenzel 1. c. XI. 413. 418.
[133] Wenzel 1. c. VII. 486.
[134] Ibid. pag. 466.
[135] Cod. dipl. patr. II. 6.
[136] Wenzel 1. c. VII. 507. - Fejér 1. c. IV. II. 499