15.
1274. 9. Mart. - Ladislaus IV. Rex oblatum a viro venerabili, Magistro Benedicto, miseratione divina in Archiepiscopum Strigon. electo, Praeposito Budensi et Aulae suae Vice-Cancellario, ac eiusdem Ecclesiae Budensis Capitulo Andreae II. Regis privilegium confirmat Septimo idus Martii, Regni anno secundo.
Fejér Cod. dipl. VII. II. pag. 222. tomo autem V. II. pag. 235. idem privilegium a. 1275. cum tertio Regiminis anno assignatur.
16.
1274. 25. Apr. - Capitulum Strigon. testatur "quod domina relicta Comitis Cosme de Bana, filia Comitis Samud de genere Tomoy, nomine Stephania," terram suam Oucha in Wagkuz oppignoraverit. "Et quia nos de noticia persone ipsius domine Stephanie hesitabamus, - - domina Katharina, filia Boya de Mok, sanctimonialis Ecclesie s. Marie de Insula Strigoniensi cum ipsa domina Stephania coram nobis comparens, certificauit nos de eadem. Datum feria quarta proxima post festum s. Georgij."
Wenzel Cod. Arpad. IX. 90.
17.
1274. 2. Jul. - Ladislaus IV. Rex "consideratis variis et diversis obsequiis gratiosis fidelis et dilecti Clerici nostri, Magistri Johannis, filii Andreae Comitis, Doctoris Decretorum et Archidiaconi Gumuriensis (Canonici Strigon.,) tam genitori nostro charissimo, recordationis inclytae, regi Stephano, quam nobis fideliter impensis et in posterum impendendis, locis et temporibus opportunis; in decentem atque dignam suorum compensationem meritorum quandam terram retiferorum nostrorum, Harsan appellatam, in Nitriensi Comitatu constitutam, iuxta fluvium Sytva, haereditariis suis possessionibus contiguam et vicinam, sex mansiones conditionalium nostrorum continentem," eidem confert, ac per Episcopum Nitriensem assignari curat. - Datum Nonas Julii sexto.
Fejér Cod. dipl. V. II. 185.