1275. exaratis, Cancellarius scribitur[178], sed error hic obversari debet, in omnibus aliis diplomatibus enim constanter Vice-Cancellarius appellatur, ut dubio omnino careat, illum Cancellarium numquam fuisse. Hinc anomalia illa processit, ut Archiepiscopus Strigoniensis Vice-Cancellarium ageret tunc, dum Suffraganeus eius, Paulus, Episcopus Vesprimiensis a. 1274. Cancellarii munere fungeretur, adeoque Metropolitam suum in aula regia dignitate et honore praecelleret.
Observari adhuc meretur, Benedictum hunc a Joanne PP. XXI. Canonicum Strigoniensem, (Vide Nrum. 52.) appellari, quod alibi nuspiam notatur; in quodam autem Ladislai Regis diplomate de a. 1276. "Sancte Strigon. ecclesie clericus"[179] scribitur. Lapsum hic calami intervenisse, ultro sequitur.
Quanta auctoritate et aestimio Benedictus in remotis etiam ditionibus polluerit: quam maxime docent Traguriensium, dissita ora maritima incolentium, verba sequentia: "Laudabilis fama, quae benedictam personam vestram per orbem terrarum celebrat et extollit, qua sine personarum acceptione extraneos pariter et domesticos benignitatis oculo respicitis et fovetis." (Vide Nrum. 50.)
[178] Fejér Cod. dipl. V. II. 251.
[179] Cod. dipl. patr. VI. 220.