nobilem virum Nicolaum, filium Elek de Cytrawag, hominem nostrum et Dominicum filium Damiani de Beel, iobagionem castri Posoniensis, ad reambulandam et restituendam quandam possessionem, dicte ecclesie Posoniensis, Dyaky vocatam, si contradictores non apparerent, una cum honorabili viro magistro Nicolao preposito Posoniensi misissemus; iidem Nicolaus et Dominicus ad nos tandem reversi, nobis concorditer retulerunt: quod cum ipsi villam, seu possessionem Dyaky predictam, iuxta aquam Palazou, in comitatu Posoniensi existentem, per metas seu terminos et distincciones antiquos, convocatis omnibus vicinis et commetaneis reambulassent et nullus contradictor seu prohibens apparuisset, predictam villam Dyaky vocatam, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis statuissent eidem preposito et ecclesie Posoniensi, pacifice tenendam et possidendam. Nos vero dictis eorumdem Nicolai et Dominici fidem plenam adhibentes; cum idem prepositus manifeste ad scitum quasi omnium nobilium et aliorum hominum comitatus Posoniensis, super reambulacione et restitucione predicte ville et aliorum possessionum dicte ecclesie Posoniensis modo debito et ordine processisset, et quia eciam contra eundem prepositum et ecclesiam Posoniensem nullus coram nobis apparuit contradictor seu agens, restitucionem dicte possessionis, Dyaky vocate, per eosdem Nicolaum et Dominicum factam, auctoritate regia nobis demandata approbantes et confirmantes, presentes eisdem preposito et capitulo Posoniensi, in predicte rei testimonium et firmitatem concessimus litteras, nostrorum munimine sigillorum roboratas. Datum Posonii, sabbato proximo post festum beatorum Wyty (sic!) et Modesti martirum.[77] Anno Domini M-o CCC-o XX-o tercio.
Tenor vero litterarum dicti capituli Jauriensis est talis:
Excellentissimo domino suo Karolo, Dei gracia illustri regi Hungarie, capitulum ecclesie Jauriensis, oraciones in domino. Litteras serenitatis vestre recepimus, hunc tenorem continentes:
Karolus, Dei gracia rex Hungarie, fidelibus suis capitulo Jauriensi, salutem et graciam. Fidelitate vestre firmiter precipimus, per presentes mandantes: quatenus vestrum mittatis hominem, pro testimonio fide dignum, coram quo Andreas de Chyarle, vel Mog de Elefanth homo noster, accedat ad faciem possessionum ecclesie Posoniensis Chandal, Dyaky et Chyche vocatarum, in comitatu Posoniensi existencium, et easdem, convocatis commetaneis et vicinis suis, reambulando per veteres metas et antiquas, novas iuxta et inter veteres metas, ubi necesse foret erigendo, relinquat et statuat ecclesie Posoniensi predicte, perpetuo et pacifice possidendas, si non fuerit contradictum; contradictores vero, si qui fuerint, contra ipsos prepositum et capitulum, ad nostram citet presenciam, ad terminum competentem. Et post hec, diem citacionis, nomina citatorum et terminum assignatum, cum cursibus metarum et tocius facti serie, nobis fideliter rescribatis. Datum, in Vysegrad, in quindenis festi beati Georgii martiris,[78] anno Domini Millesimo trecentesimo vicesimo sexto.
Nos vero excellencie vestre mandatis obtemperare cupientes, ut tenemur, cum predicto Andrea homine vestro, hominem nostrum fide dignum Ladizlaum plebanum de Owar, ad exequendum premissa pro testimonio transmisimus. Qui demum ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt: quod predictus homo vestre serenitatis, presente eodem homine nostro, predictas possessiones Chandal et Dyaky, convocatis commetaneis et vicinis suis, specialiter Dominico, filio Isaak
[77] 1323. 18. Jun.
[78] 1326. 8. Maii.