In omnium igitur predictorum testimonium et firmitatem, nos predicti abbas et conventus, presentes litteras nostro fecimus sigillo communiri. Datum
in conventu nostro, in quindenis festi beati Mychaelis archangeli[75], anno Domini Millesimo CCC XXVI.
Nos vero iustis peticionibus predictorum abbatis et conventus annuere volentes, predictas litteras de verbo ad verbum presentibus transcriptas ratificamus, approbamus et confirmamus. In cuius rei testimonium et firmitatem perpetuam presentes nostro fecimus sigillo communiri. Datum, in die beati Martini episcopi et confessoris, anno Domini millesimo CCC XXVI.
Sigillum, abbatem pedo et infula ornatum exhibens, e zona membr. pendet. – Orig. membran., in Arch. Capit. Poson. Priv. Capsa C. fasc. 6. nr. 68. – Privilegium abbatis Jacobi et conventus de Kedhely, literas confirmationales Caroli I. regis de a. 1324. 17. Maii editas in se continens, et per abbatem Ottonem suis inclusum, habetur Ibidem Capsa C. fasc. 6. No. 69. – Lectiones autem illius variantes sunt: Loco rex Ungarie scribit: rex Hungarie; renunciantes scrib. renunciassentes; Wisegrad scrib. Wyssegarad! – Sigillum per omnia simile priori.
157.
1326. 17. Nov. – Carolus I. rex, restitutionem possessionum Csandal, Deaki et Csicse transscribens, omnia hac in re emissa lit. instrumenta, capitulo Posoniensi approbat et confirmat.
Karolus, Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque rex, princeps Sallernitanus et Honoris, ac montis sancti Angeli dominus. Omnibus Christi fidelibus, presentibus et futuris, presencium noticiam habituris, salutem in Domino sempiternam. Cum a nobis petitur, quod iustum et honestum est, decet maiestatem regiam facilem prebere consensum, in hys presertim, que videntur sancte matris ecclesie comodis convenire. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod discretus vir, magister Nycolaus, prepositus ecclesie Posoniensis, dilectus et fidelis capellanus noster, ad nostram accedens presenciam, suo et fratrorum suorum capituli Posoniensis nomine, exhibuit nobis quasdam litteras fidelium nostrorum, magistri Nicolai, comitis Posoniensis et quatuor iudicum nobilium eiusdem comitatus, nec non et litteras fidelium nostrorum capituli ecclesie Jauriensis, super reambulacione, restitucione et statucione quarumdam terrarum, seu possessionum ecclesie Posoniensis, Dyaky, Chondol et Chyche vocatarum, confectas; supplicavitque nobis humiliter, ut predictas litteras, seu reambulacionem, restitucionem et statucionem dictarum possessionum, ratam habere et ad uberiorem conservacionem iuris ecclesie eiusdem, nostro dignaremur privilegio confirmare. Quarum quidem litterarum nostrarum tenor talis est:
Sequitur privil. Caroli I. regis, a. 1323. 5. Jun.[76] edit. et superius sub nr. 52. exhib.
Litterarum autem, predictorum comitis et iudicum, tenor talis est:
Nos magister Nicolaus, comes Posoniensis, et Andreas de Churle, Petrus de Gutur, Lypoldus de Paka et Valentinus de Werekne, iudices nobilium de eodem, significamus universis, quibus expedit presencium per tenorem: quod cum nos ad mandatum et preceptum excellentissimi principis, domini Karoli, dei gracia illustris regis Hungarie domini nostri, de restituendis possessonibus ecclesie Posoniensis, nobis per suas patentes litteras factum et commissum,
[75] 1326. 13. Oct.
[76] 1223. 5. Jun.