sublimitas, ut populus sibi serviens numero et viribus augeatur; et quoniam regnorum omnium potencia, pax et securitas, in sola incolarum fidelitate consistit, sic benigne subditi sunt tractandi, ut eos ad grala devocionis obsequia, presidentis dulcedo, allicere non desistat. Hac igitur consideracione inducti, ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire: quod cum nos commodo et utilitati civitatis nostre Strigoniensis, consulto consilio et provida deliberacione, una cum prelatis et baronibus regni nostri habita, providere et consulere, eamque a gravamine necessitatis, qua per terrarum colendarum, suo usui plurimum necessariarum modicitatem et careneiam, admodum gravabatur, – quemadmodum cives ipsius civitatis nostre, super hoc celsitudini nostre sepe sepius sunt conquesti, – clementer relevare cupientes, possessionem, sive villam nostram, Kowachy vocatam, iuxta eandem civitatem existentem, cum omnibus terris, utilitatibus et pertinenciis suis, iudicatu quoque eiusdem ville, dicte civitati nostre duxissemus perpetuo annectendam; et ad huius rei evidenciam clariorem inewm (sic!) duraturam, volentes ut dum precibus subiectivis et instanciis fidelium nostrorum dignis et modestis, favorabiliter iuxta innatam regio cordi pietatem inclinamur, ex certa sciencia procedamus, fidelibus nostris capitulo Strigoniensis ecclesie, ut ipsi suum mitterent hominem pro testimonio fidedignum, coram quo magister Andreas dictus Cythwar, homo noster, prefatam possessionem seu villam Kowachy, cum universis iuribus et pertinenciis suis, ac iudicatu, aplicaret et annecteret memorate civitati nostre, in perpetuum possidendam, litteris nostris dedissemus in mandatis. Tandem iidem fideles nostri nobis rescripserunt in hec verba:
Excellentissimo domino, domino Karolo, Dei gracia illustri regi Hungarie, domino suo reverendo, capitulum Strigoniensis ecclesie, oraciones in Domino, tam debitas, quam devotas pro eodem. Litteras serenitatis vestre recepimus in hec verba:
Karolus, Dei gracia rex Hungarie, fidelibus suis capitulo ecdesie Strigoniensis salutem et graciam. Cum nos possessionem nostram Kowachy vocatam, iuxta civitatem nostram Strigoniensem existentem, ad predictam civitatem nostram duxerimus applicandam, fidelitati vestre firmiter precipimus per presentes, quatenus vestrum mittatis hominem, pro testimonio fidedignum, coram quo magister Andreas dictus Cythwar, homo noster, predictam villam Kouachy, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis universis, slatuat et applicet dicte civitati nostre, perpetue possidendam, si non fuerit contradictum; et post hec tocius facti seriem nobis fideliter rescribatis. Datum, in Visegrad, in vigilia festivitatis Omnium Sanctorum[82], anno Domin M-o CCC-o XXX-o sexto.
Nos igitur mandatis et preceptis vestris in omnibus obedire cupientes, ut tenemur, litteras vestre sublimitatis recepimus debito cum honore; et unacum predicto magistro Andrea, dicto Cythwar, homine vestro, magistrum Jacobum, filium comitis Frankyni, socium et concanonicum nostrum, pro testimonio ad premissa exequenda duximus destinandum. Qui quidem magister Andreas homo vester, unacum prefato magistro Jacobo, homine et testimonio nostro, ad nos pariter reversi retulerunt: quod, feria sexta proxima ante octavas [83]Omnium Sanctorum, accessissent super faciem ipsius possessionis et ville Kowachy, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis universis, eandem possessionem, simul cum villa sua, statuissent et applicassent prelibate
[82] 1326. 31. Oct.
[83] 1326. 7. Nov.