nutu divino conscendimus, eo videlicet tempore specialiter, quo tentoria nostre potencie suos funiculos nondum late extenderant, non absque sollicitudinis studio et votive fidelitatis constancia commendabilem constantis fidei prerogativam pre aliis sorcientes, maiestati nostre meruerunt adeo complacere, quod noster regius animus in ipsorum gratuitis serviciis mittissime conquievit. Et quia humanis legibus insistitur et a divinis nullatenus deviatur, si domestici et benemeriti graciosis favoribus attullantur et extraneis cariores habeantur, sepedictam possesionem, seu villam nostram Kowachy, cum utilitatibus et pertinenciis suis universis, iudicatu quoque; et generaliter dicendo, cum omni plenitudine et integritate sui iuris, antedicte civitati nostre Strigoniensi annectentes, damus et dedimus, donamus et donavimus, conferimus et contulimus, perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam pacifice el habendam. Omnes litteras, omniave instrumenta, si que vel quas populi de Kowachy, super eadem possessione seu villa, iudicatu vel villicatu, aut quocunque iure haberent optenta vel optentas, cassamus et irritamus adeo, ut ubicunque in iudicio, vel extra iudicium exhiberentur, vigore careant firmitatis; et nichilominus auctoritate presencium decernimus non valere. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, presentes concessimus litteras nostras privilegiales, novi et autentici sigilli nostri dupplicis munimine roborando. Datum per manus discreti viri magistri Endree, prepositi ecclesie Albensis, aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri, anno Domini M-o CCC-o XX-o sexto, quarto Nonas Decembris,[85] regni autem nostri anno similiter vigesimo sexto. Venerabilibus in Christo patribus dominis: Bolezlao Strigoniensi, eiusdemque loci comite perpetuo et fratre Ladislao Colocensi archyepiscopis; Johanne Nitriensi, Georgio de sancto Irineo, fratre Petro Boznensi, Benedicto Chanadiensi, Iwanka Waradiensi, Ladislao Quinqueecclesiensi, Nicolao Jauriensi, Chanadiensi (sic!) Agriensi, Herrico Wesprimiensi et Andrea Transsiluano, ecclesiarum episcopis, ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Magnificis viris Philippo palatino, comite de Zepes et de Uywar, ac iudice Cumanorum; Demetrio magistro tavarnicorum nostrorum, comite Bachyensi et Trinchiniensi; Alexandro iudice curie nostre; Thoma Woyueda Transsiluano et comito de Zonuk; Mykch bano tocius Sclauonie; Paulo bano de Machow, comite Syrmiensi, de Valko et de Budrug; Johanne filio Babonyg, magistro tavarnicorum domine regine, karissime consortis nostre: Stephano magistro agazonum nostrorum; Dionisio magistro dapiferorum nostrorum et Nicolao comite Posoniensi, aliisque quam pluribus, regni nostri comitatus tenentibus et honores.
E transsumpto Georgii Kusaly magistr. Tavarnicor. a. 1400. 9. Mart. exarato. – Sigillum e viridi serico pendet. – Orig membran., in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 24. fasc. 3. nr. 1. Habentur et in alio trans. Mathiae I. nempe regis, a. 1466. 14. Mart. facto. – Orig. in charta, in Arch. Cap. Strig. Priv. Lad. 24. iasc. 3. nr. 21.
160.
1326. – Visegrád. 17. Decemb. – Carolus I. rex, ad relationem capituli Jaurinensis ecclesiae, donationem terrae Chukárfölde, capitulo Posoniensi factam, confirmat.
Nos Karolus, Dei gracia rex Hungarie, memorie commendantes, tenore presencium significamus, quibus expedit universis, quod cum nos fidelibus nostris
[85] 1326. 2. Dec.