post appellacionem ad sedem apostolicam interiectam, ecclesiis vel aliis bonis suis vobis esse constiterit spoliatos, ad ea integre, sicut iustum fuerit, restituere procuretis; necnon susspensionum, interdicti et excommunicacionum sentencias, si quas in eos post appellacionem eandem, per illos aut alios inveneritis fuisse prolatas, denumcietis penitus fore nullas. Contradictores auctoritate nostra, appellacione postposita, conpescendo: non obstante, si eis aut aliquibus aliis communiter vel divisim, a sede apostolica sit indultum, quod suspendi vel interdicendi, aut excommunicari non possint, nisi de indulto huiusmodi, sibi concesso, plena et expressa, seu de verbo ad verbum in nostris litteris mencio habeatur.
Proinde vestram monemus, necnon in Domino hortamur karitatem, quatenus statim visis presentibus, nostri ac iusticie causa, ad amicabilem secundum tenorem superioris scripti expressum, vos recipiatis cum predictis ecclesiarum vestre dyocesis rectoribus ac vicariis composicionem, et eosdem penitus, pendente lite, in nullis presumatis molestare. Alioquin, si secus feceritis, auctoritate nobis a sede apostolica concessa, procedemus. Datum Lutche, anno Domini M-o CCC-o XXVIII-o, tercia feria post dominicum diem quo cantatur Misericordia Domini.
Duo sigilla e zona membranacea pendent. – Orig. membr., in Arch. Primat. Ecclesiast. Vet. nr. 25/1.
196.
1328. – – Epistola Stephani, lectoris ecclesiae Nitriensis, ad Petrum et Thomam, cano nicos Posonienses, data.
Honorabilibus viris et discretis dominis suis Petro, quondam preposito et Thome custodi ecclesie Posoniensis, magister Stephanus, lector ecclesie Nitriensis seipsum. Quidquid est, de meis serviciis et laboribus domino archiepiscopo Strigoniensi impensis, dominacioni vestre bene constat, qui dum me suis applicaverat serviciis, firma fide et iuramento, in ecclesia sua me promovere promiserat, quod eciam facere nitebatur dominus Johannes, prepositus Scepusiensis, si non sua fantasia fuisset prohibitus, prout domini mei vos bene scitis. Preterea anno preterito, idem dominus archiepiscopus, ipsa mea servicia in memoriam revocans, die quadam in Wissegrad, presentibus dominis, Nicolao preposito vestro, et Johanne Viti, in canonicum ecclesie sue me recepit. Unde cum ad presens una canonia, per mortem domini Emerici de Cheton [di]catur vacare, rogo vestram graciam ex affeccione (!), ut adiunctis vobis aliquibus dominis Strigoniensibus, proponere velitis ipsa mea servicia eidem domino archiepiscopo, et petatis eum, ut Deum habendo pre oculis, si gracie sue videbitur, prout eciam nuper in brevi Strigonii, coram Michaele archidiacono promisit, conferat mihi ipsam canonicatum, per quod aplicet me astriccius serviciis suis et fratris sui electi nostri. Domine custos vos bene scitis, quanta mihi prepositus Albensis conferret, si ego a gremio ecclesie Strigoniensis dispendere vellem. Ceterum literis credatis, ad premissa autem confido de gracia vestra, sicut benefactorum et patrum meorum.
Extus: Honorabilibus viris et discretis dominis suis, Petro quondam preposito et Thome custodi ecclesie Posoniensis. – Ex Missali membr. Cap. Poson. saec. XIII. sub nr. 90 asserv. compacturae aglutinat. – Epistolam hanc a. 1328. ante 1. Maii esse exaratam compertum est ex eo, quod idem Stephanus lector, qui archiepiscopi fratrem, electum Nitriens. vocat, jam eodem anno 1. Maii contra hunc, coram capitulo Albensi, quasi intrusum protestat, Boleslaum