vero archieppum variis attrocitatibus accusat. Electus enim iste fuit crucifer Mesko, frater archieppi Boleslai, qui Joannem, anno hoc, mense Febr. adhuc viventem (conf. superius nr. 189.), in throno Nitr. immediate sequebatur.
197.
1328. (Szekesféhervár.) 1. Maii. – Capitulum Albense testatur, capitulum Nitriense contra Boleslaum archiepiscopum Strigoniensem, quod fratrem suum vi in episcopatum Nitriensem intruserit, protestatum fuisse.
Nos capitulum ecclesie Albensis, notum fieri volumus, quibus expedit universis, presencium per tenorem, quod ne veritas occultetur et iusticia Dei metu depressa suffocetur, capitulum honorabile Nitriensis ecclesie, per discretum virum magistrum Stephanum lectorem ecclesie predicte, procuratorem suum cum sufficienti procuratorio et nuncium specialem protestari, ac per modum protestacionis coram nobis in capitulo fecit conqueri, in hunc modum: quod cum vacante ecclesia Nitriensi predicta, per mortem domini Johannis, quondam episcopi bone memorie, ydem capitulum discretos viros magistros dominum Stephanum lectorem, Sebastianum Trinchiniensem et Paulum Granensem archidyaconos, ac Paulum presbiterum, procuratores et concanonicos suos, ad illustrem principem dominum Karolum, Dei gracia regem Hungarie, ad notificandum orbacionem dicte ecclesie sue, et petendum ipsius assensum, racione patronatus eiusdem, in eleccione futuri sui episcopi et prelati debitum; et ad convocandum et citandum fratres seu concanonicos suos absentes ad eleccionem predictam celebrandam, destinassent, – mox indignacionibus venerabilis in Christo patris domini B.[oleslai], eadem gracia archiepiscopi Strigoniensis, locique eiusdem comitis perpetui exardescentibus, tam dure persecuciones personarum dictorum procuratorum insurrexerunt et emerserunt, utpote qui ipsos procuratores invitos, in suum castrum et monasterium Strigoniense, per facti sui potenciam ducens et includens, et coram eis, congregato suo capitulo, in dictum episcopatum fratrem suum uterinum, cruciferum nomine Meskonem, intrudi et contra statuta sanctorum patrum, ac ius commune, de ipso episcopatu eidem fratri suo, de facto non de iure, cassata eleccione dicti capituli quantum in ipso fuit, que quibuslibet ecclesiis collegiatis et eciam parochialibus a iure est indulta, per modum collacionis providisset. Dictos procuratores, ad consensum huiusmodi sue provisioni adhibendum et pacis osculum prebendum, per suas fulminaciones minarum mortis, in sue salutis dispendium vi compulisset; nec hys contentus, congregata et armata gente sua, ipsam ecclesiam Nitriensem, castra, oppida, bona et villas, ac capituli eiusdem invadendo et occupando, tante vastitates, distracciones, per ipsum dominum archiepiscopum insurrexissent et tales sediciones, contenciones contencionum, emulaciones, malignitates et alii orribiles (sic!) terrores et temptaciones, que possent cadere virum inconstantem; in ipsum capitulum insilierunt et insidiarum perplexitates invaserunt et emerserunt, ut super huiusmodi provisione de ipso episcopatu, per dictum dominum archiepiscopum, callida venacionis intencione predicto M.[eskoni] fratri suo facta, dictum capitulum concensum adhibere, inviti et coacti, propter metum mortis et persecucionis supradictas oportebat. Ne igitur taciturnitate ipsius capituli, in iure eleccionis sue, propter huiusmodi mortis metum et minarum fulminaciones, preiudicium generetur eidem,