revocamus. Porro nostre intentionis existit, quod per premissa dictis ordinibus, aut fratribus eorumdem, qui a predictis heresibus ipsarumque defensione, approbatione, dogmatizatione ac instructione innocentes extiterant et immunes, eorumque privilegiis, gratiis, immunitatibus et libertatibus nullatenus derogetur. Datum Auinioni, V Idus Augusti, pontificatus nostri anno duodecimo.
Infra plicaturam a sinistro: Regestrata a Fabri Litterato de curia cito, de mandato domini nostri, omnibus premissis portetur cras sub pena hora prime. G. Or.
Sigillum plumb. e filo cannab. pendet. – Orig. membr., in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 44. fasc. 1. nr. 13.
204.
1328. (Pozsony.) 15. Sept. – Capitulum Posoniense, Elisabetham consortem Rudgerii, civis Tirnaviensis, dimidiam vineam in Récse, filiae suae moniali et claustro Clarissarum Posoniensium, donasse testatur.
Nos capitulum ecclesie Posoniensis, significamus, quibus expedit, presencium per tenorem universis: quod constituta personaliter coram nobis Elysabeth, consors Rutgerii dicti Reuche, civis Tyrnensis (sic!), est confessa oraculo vive vocis, quod ipsa quandam dimidiam vineam suam, in monte Benedicti specialiter dicto, generaliter vero in monte ville Reche nuncupato existentem, Katherine karissime filie sue, in habitu dominarum velatarum in claustro beate Clare de Posonio devote Deo famulanti, et eciam eidem claustro [san]cte Clare, propter tenerrimam ac specialem dileccionem eiusdem filie sue, et maxime pro remedio animarum parentum et predecessorum suorum, ac eciam ob remissionem peccatorum suorum, quam quidem vineam de scitu, consensu et bona voluntate dicti mariti sui, sicut ipsi coram nobis publice fatebatur (sic!), hactenus pro eadem filia sua, et domina matre sua, que videlicet mater sua in eodem claustro beate Clare extitit, inibi Deo famulando defuncta et eciam tumulata, titulo comparaverat empcionis, dedisset, donasset et tradisset, ymmo dedit, donavit et tradidit, eoram nobis, iure perpetuo possidendam, habendam et tenendam: tali tamen pacto mediante, quod quamdiu Domino opitulante vivere poterit, ipsam vineam postsidebit, ipsa vero defuncta, in usus et proprietates dicte filie sue et claustri memorita (sic!) devolvetur pleno iure; assumpsit eciam eadem domina Elysabeth, se obligando, eidem filie sue singulis annis, usque finem vite sue, de fructu dicte vinee in suis necessariis providere. Datum, in octavis Nativitatis Beate Virginis Gloriose, anno Domini M-o CCC-o vicesimo octavo.
Sigillum integrum e rubro et flavo serico pendet. – Orig. membr., in Arch. Cap. Poson. Publ. Capsa 14. fasc. 16. nr. 34. – Ed., ex alio exempl., in Arch., Reg. Hung. Reg. asservato, in Cod. Andeg. T. II. 372.
205.
1328. (Nyitra.) 2. Nov. – Capitulum Nitriense Carolo I. regi, abbatem s. Benedicti in possessionem Szemlér statutum fuisse, perhibet.
Excellentissimo domino suo Karolo, Dei gracia regi Hungarie illustri, capitulum ecclesie Nitriensis, oraciones in Domino debitas et devotas. Litteris vestre excellencie generalibus reambulatoriis, pro domino abbate Sancti Benedicti, de