iustum, quod profecto blasphemiam continebat et erat catholice fidei inimicum, cum hec de pertinaci animositate et erronea, non esset dubium processisse: omnes et singulos, qui verbo et scripto, per se vel alium seu alios, publice talia presumpserunt, in dampnatam heresim incidisse, ac tales ut hereticos evitandos fore, de eorumdem fratrum consilio declarandum duximus; decernentes, ut si quis predictam heresim deinceps scienter, verbo vel scripto, defendere vel approbare presumeret, deberet ab omnibus tanquam hereticus evitari. Adhuc tamen, sicut multorum insinuatio ad nostrum perduxit auditum, nonnulli in reprobum sensum dati, precipue quidam religiosi habitu, sed re vera heretici, ab unitate catholice ecclesie separati, prefatam heresim approbare presumunt et defendere ac dogmatizare, ut alios in sui errorem pertrahant, non verentur. Ne igitur homines sic perfidi, sic reprobi glorientur sue perversitatis opera sine condignis meritorum stipendiis preteriri, sitque super tante temeritatis excessu illius discipline exercenda severitas, per quam et cauti devoti Deo, eiusque sancte ecclesie reddantur et humiles, ac deliquisse peniteat pestilentes; ad devotorum quoque cedat solacium, quod vindictam viderint perfidorum. Omnes et singulos, qui postquam constitutiones nostre, super predictis edite, ad eorum pervenerunt, vel per eos steterit quominus pervenirent notitiam, predictam heresim, ut premittitur condempnatam, ausi fuerint defendere ac approbare, seu eam dogmatizare; et qui de cetero talia publice vel occulte presumpserint attemptare, hereticos declaramus, sicut et per constilutionem que incipit: Quia quorumdam duximus declarandos. Et quia indignum est, ut eius a qua se obedientia subtrahunt, quamque impugnare temere satagunt, privilegiis perfruantur, ipsos omnibus et singulis, tam exemptionis, quam aliis quibuscunque privilegiis et gratiis, libertatibus et immunitatibus, tam ordinibus suis, quam personis et locis ipsorum, sub quacunque forma vel expressione verborum, ab apostolica sede concessis, auctoritate apostolica omnino privamus; et preter penas alias, contra talia presumentes inflictas, quibus ipsos subiacere volumus, privatos perpetuo ac ordinariorum locorum iurisdictioni ordinarie, quo ad causas omnes et alia omnia decernimus, manere subiectos. Quocirca discretioni vestre, per apostolica scripta in virtute obedientie districtius iniungendo mandamus, quatenus singulis diebus dominicis et festivis, quibus videritis expedire, tales excommunicatos hereticos et scismaticos, ac ut predicitur eisdem privilegiis, gratiis, libertatibus et immunitatibus privatos, vos fratres archiepiscope et suffraganei, faciatis in ecclesiis vestrarum civitatum et diocesis publice nuntiari; ac vos vestrique vicesgerentes vestra ordinaria, et vos filii inquisitores apostolica auctoritate, adversus eos, quos in premissis vel circa ea summarie, simpliciter et de plano, in eisdem civitatibus et diocesibus reperitis deliquisse, tanquam contra hereticos et scismaticos, ad captionem, inquisitionem, correctionem et punitionem, iuxta sanctiones canonicas, adeo diligenter procedere studeatis, quod extirpatis de finibus nostris heresibus huiusmodi, catholica fides illibata remaneat in hac parte, vosque divine ac sedis eiusdem gratiam valeatis uberius promereri; non obstantibus quibuscunque privilegiis, indulgentiis et litteris apostolicis, per que vestra vel alicuius vestrum iurisdictio posset super hys, vel ea tangentibus, quomodolibet impediri; aut ipsi delinquentes, seu eorum aliqui, in aliquo se iuvare valerent, etiam s de illis esset in presentibus specialis et expressa et de verbo ad verbum mentio facienda, que quo ad hec ex superhabundanti penitus