et habere; obligacione tali interposita et per eosdem filios Nicolai assumpta, quod si qui temporis processu, predictus comes Paulus vel sui posteri, per predictum Nicolaum patrem eorumdem, racione quinte partis premisse possessionis Tykus, que ipsum in eadem contingit, inquietarentur, extunc iidem ipsum comitem Paulum et heredes suos defendere et expedire tenerentur. Qui si expedire non possent, vel non curarent, tantumdem et consimilem de eorum possessione Feyreghaz predicta, scilicet quantum ad quintam partem eiusdem possessionis Tykus in porcionem patris ipsorum cederet, ipsi comiti Paulo et suis posteris dare tenerentur. Dicimus tamen, quod cum presentes nobis reportabuntur, nostro tenebimur privilegio confirmare. Datum, sabbato proximo ante dominicam Oculi,[135] anno Domini M-o CCC-o XX-o nono.
Nos igitur, quia peticiones predicti comitis Pauli iustas fore et legitimas agnovimus, easdem litteras nostras de verbo ad verbum rescribi fecimus, presentibus privilegialibus litteris inseri et confirmari faciendo. Datum, sabbato proximo ante festum beati Jacobi apostoli, anno Domini M-o CCC-o XX-o nono. Religioso viro domino Stephano abbate prelato nostro, Wrlico custode, Herrico decano, Adriano celerario, Fridrico cantore, ceterisque fratribus ibidem existentibus, Deoque famulantibus iugiter et devote.
Sigillum exesum e rubro et flavo serico pendet. – Orig. membr., in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 65. fasc. 1. nr. 2.
217.
1329. (Pozsony.) 4. Aug. – Capitulum Posoniense, Cosmam et Petrum de Bánkvölk, contra Ferencz de Madarasszeg, iuramentum rite depositos esse rescribit.
Excellentissimo principi domino Karolo, illustri regi Hungarie, domino suo, capitulum ecclesie Posoniensis, oraciones in filio Virginis gloriose. Noverit vestre maiestatis excellencia, quod cum iuxta formam iudicii et seriem litterarum magnifici viri comitis Pauli, iudicis curie vestre, Petrus, filius Jacobi et Cozmas, filius Michaelis, in octavis festi beati Jacobi apostoli nunc in proxirao preteritis[136], contra Ferenchz (sic!), filium Benedicti de Madarazeg, coram et presente Thoma filio Chezthwe, vel Petro filio Kumperd, homine regio altero absente, et nostro testimonio (expunct.: iurare), in facie cuiusdam litigiose particule terre, pro qua inter partes iam nominatas litigabatur, secundum regni conswetudinem, prout est moris, pro terra iurare debuissent. Adveniente ipso termino iuramenti, memoratus Thomas filius Cheztve, homo vester, una cum domino Johanne presbitero, ecclesie beati Petri in villa Eberhardi rectore, quem ad ipsum Thomam providendo ipso ibi fiendo iuramento deputaveramus, tandem ad nos reversus retulit nobis, sub eiusdem hominis nostri testimonio: quod ipsi in dictis octavis, super faciem dicte terre litigiose accesserint, et presente dicto Ferenchz de Madarazyg, prelibati Petrus, filius Jacobi, et Cosmas, filius Michaelis de Bankwlke, discalciati stando in facie ipsius particule terre, absque cingulis, cespitibus, seu terris in manibus super caput latis, omnibus verbis ipsius iuramentalis deposicionis, ipso homine nostro eis predicente seriatim, ymo omnibus et universis condicionibus, ad ipsum deponendum iuramentum requisitis, legittime observatis, ipso Ferenchz in nullo penitus contradicente, iuravissent. Quibus, prestitis eorum iuramentis, dictam particulam terre, a terra dicti Ferench per
[135] 1329. 25. Mart.
[136] 1329.1. Aug.