seriem metarum subscriptarum separatam, et ipsorum Petri et Cosme terris adiunctam, perpetuo possidendam statuisset et habendam. Mete autem ipsius terre hoc ordine distinguntur, a parte terre ipsius Ferenchz: quod a parte orientis, prope aquam magnam, que exit de fluvio Chollou, sunt due mete nove, separantes hanc terram ipsorum Petri et Cosme de Wlk, a terra ipsius Ferenchz; deinde versus meridiem, in quadam terra arenosa wlgariter Humuk dicta, sunt iterum due mete, separantes ut priores; illinc similiter eundo versus aquam Humon, sunt iterum due nove ut prius separantes; ultra iterum similiter sunt due, seiungentes ut prius; iterum ultra similiter eundo, in modum anguli girando, sunt in valle adhuc due, ut priores semoventes; item in littore ipsius aque Hamon iterum due nove separantes ut priores; de inde transit ipsam aqnam Humon versus meridiem et pervenit iterum ad duas metas novas similiter separantes; ultra similiter eundo sunt iterum due nove ut prius distingwentes; et (expunct.: ml) ultra similiter eundo iterum sunt due nove, que distingunt ut priores. De illinc vellent ipsi (expunct.: filii) de Bankwlky, quod ad locum, ubi tres veteres mete stant, prosiliret iterum unam veterem, suam ad terram Bankwlky pertinere dicunt; sed nos eandem metam nostram et nostre possessionis Wlky vocate fore asserimus, pro qua lis inter nos et ipsos de Bankwlky pro adhuc pendet. Datum, feria sexta proxima post octavas festi beati Jacobi apostoli, anno Domini M-o CCC-o XX-mo nono.
Extus: Excellentissimo domino suo Karolo, illustri regi Hungarie, pro Cosma filio Michaelis et Petro filio Jacobi de Bankwlky, contra Ferenchz, filium Benedicti de Madarazeg, super serie iuramenti in octavis beati Jacobi depositi. – Sigillum plicaturae fuit appressum. – Orig. membran., in Arch. Cap. Poson. Publ. Capsa 9. fasc. V. nr. 1.
218.
1329. (Nyitra.) 13. Aug. – Capitulum Nitriense, abbatem et conventum de iuxta Gron, praedium suum Bohosnice, sub certis conditionibus, Phillippo de Vezekeny, elocari perhibet.
Nos capitulum ecclesie Nitriensis, significamus quibus expedit universis: quod religioso et Deo devoto viro fratre Ladislao, abbate monasterii sancti Benedicti de iuxta Gron ab una parte, et Phylippo, filio Nicolai fili (sic!) Berzo de Vezeken ex altera, coram nobis personaliter constitutis, idem dominus abbas quoddam predium, seu possessionem ecclesie sue, Bohosniche vocatam, predicto Phylippo et fratribus suis, ac iobagionibus eorundem de Vezeken, donavit pro tempore ad utendum et colendum tali modo: quod de singulis iugeribus singulos medios sapones, usque ad sumpmum mensurando Borsienses, nunc et pro tempore currentes, puta: de tritico, de siligine, de ordeo et de avena, item de lenticulis, pisis; et de milio quartam partem unius saponis, in propriis curribus suis, usque festum beati Martini confessoris singulis annis, et a qualibet curia singulas duas tortas et duos pullos dare et assignare tenebuntur. Silvam vero et prata eiusdem possessionis, idem dominus abbas possidebit; gramina campestria autem dicti iobagiones, pro suis pascuis possidebunt. Assumpsit et idem Phylippus, quod ipsam possessionem incultam non tenebit, quod si secus faceret tantum de incultis iugeribus, quantum de cultis se obligavit solviturum; tali eciam condicione interposita, quod si infra festum beati Martini confessoris predictum, ipsam solucionem facere obmitteret, in duplo convinceretur et dictus