Nos igitur preceptis et mandatis vestris obedire volentes, ut tenemur, cum Thoma, homine vestro predicto, nostrum hominem misimus fidedignum, qui quidem dum ad possessionem predictam, Andree et Nicolay predictorum, Kaaladey vocatam, accessissent et ibidem universos vicinos et commetaneos, et specialiter populos predictarum villarum de Potok et de Dehter, ab usu et percepcione omnium utilitatum possessionis predictorum Andree et Nicolai, scilicet a pratu (sic!) terrarum arabilium, silvarum, nemorum et aliarum utilitatum, idem homo vestre excellencie, in presencia hominis nostri prohibuisset et interdixisset; prout homo vestre regie maiestatis, ad nos reversus, in presencia hominis nostri, nobis oretenus affirmavit. Datum, feria sexta proxima post festum divisionis Apostolorum, scilicet die prohibicionis prenotate, anno vero prenotato.
Extus: Excellentissimo domino ipsorum, domino K.(arolo), Dei gracia illustri regi Hungarie, pro Andrea et Nicolao de Kaaladag, contra universos vicinos et commelaneos ipsorum prohibicionalis. – Sigillum margini exter. fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Primat. Secul. Lad. F. nr. 4.
246.
1330. – 25. Jul. – Magistratus comitatus Hontensis testatur, super prohibitione, facta in terra Kaladey, contra omnes commetaneos, pro Andrea et Nicolao Kesey.
Nos magister Nicholaus, comes Hontensis, et quatuor iudices nobilium eiusdem comitatus, damus pro memoria; quod Andreas, filius Keyse (sic !), de Kaladey, tam pro se quam pro Nicolao filio Cozme, filii Kesey, coram nobis personaliter constitutus, unum ex nobis ad prohibicionem faciendam ab usu et percepcione omnium utilitatum possessionis ipsorum prenotate, scilicet universos vicinos et commetaneos ipsorum, a nobis sibi dari postulavit, nos vero comitem Pahum (forte: Ivahum!) de Neek, unum ex nobis, illuc transmisimus, scilicet ad possessionem Kaladey. Qui quidem, dum illuc accessissent et ibidem universos villanos de Potak et Dehter, villarum magistri Petri, item villanos de Bolug, et alios quoslibet vicinos et cometaneos predicte possessionis ipsorum Kaladey, ab usu et percepcione omnium utilitatum possessionis ipsorum, scilicet a pratu (sic!), silva (sic !), nemorum, terrarum arabilium et aliarum utilitatum prohybuisset et interdixisset, in superficie possessionum prenotatarum, seu villarum, feria sexta proxima ante festum beate Marie Magdalene, prout unus noster predictus, ad nos reversus, nobis affirmavit. Datum, feria quarta proxima post festum prenotatum, anno Domini M-o CCC-o XXX-mo.[160]
Extus: Pro Andrea filio Kesey et Nicolao filio Cosme de Kaladey, contra universos vicinos et commetaneos ipsorum quoslibet, super prohibicione facta memorialis. – Sigilla duo tergo fuerunt appressa. – Orig. membr., in Arch. Primat. Sec. Lad. F. nr. 5.
247.
1330. Visegrád. 29. Jul. – Ladislaus archiepiscopus Colocensis, Nicolaus Jaurinensis eppus et Andreas prepositus Albensis, res quondam Boleslai archiepiscopi, in quadam camera in Visegrád inventas, capit. Strigon. resignant.
Nos frater Ladislaus, Dei et apostolice sedis gracia archiepiscopus Colocensis, aule regie cancellarius, Nicolaus Jauriensis ecclesie episcopus et magister Andreas,
[160] 1330. 20. Jul.