261.
1331. (Pozsony.) 21. Febr. – Capitulum Posoniense, Margaretham, relictam Egidii de Körtvélyes, et Nicolaum de Soprony, amicabilem compositionem inter se fecisse testatur.
A. B. C.
Nos capitulum ecclesie Posoniensis, universis quibus expedit presencium significamus per tenorem, quod mulier Margareta, relicta Egidii de Kurthwlyusd, item Petrus et Andreas filii eiusdem, ad nostram personaliter accedentes presenciam ab una parte; ab altera vero Nycolaus, filius Gregorii de Supronio similiter in propria persona; eadem mulier Margareta, cum dictis duobus suis filiis Petro videlicet et Andrea, vive vocis oraculo, medietatem possessionis sue similiter Kurthwlyusd vocate, cum omnibus utilitatibus ad dictam medietatem spectantibus, de voluntate omnium suorum proximorum, ut dixerunt cum Elyzabeth filia ipsius Margarete, et sorore dictorum puerorum prefato Nicolao sororio ipsorum puerorum, et genero ipsius mulieris Margarete, dederunt, tradiderunt et donarunt possidendam, tenendam pariter et habendam per hunc modum: quod si Deus ipsi Elyzabeth, cum dicto Nicolao heredem, aut heredes ministrabit, extunc dicti heredes ipsam possessionis medietatem iure perpetuo, irrevocabiliter possidebit (sic!); si vero ipsam orbam liberorum, seu heredum solacio decedere contingerit, eo non obstante dictus Nicolaus, filius Gregorii, ad usque suos dies, dictos pueros, mitis more patris educando, alendo, pariter et fovendo; et de aliis bonis mobilibus et immobilibus, que forte iuvante Domino successu temporis ambe parcium memoratarum acquirere valebunt, ipse partes videlicet Nicolaus et dicti pueri, equa lance perfruendo possidebunt; sed ipso decedente Nicolao, dicte possessionis medietas in usum dictorum puerorum, Andree videlicet et Petri, iure perpetuo et hereditario possidenda revolvetur. In cuius rei testimonium presentes litteras, vallo nostri sigilli communitas duximus concedendas. Datum, feria quinta proxima ante Dominicam Reminiscere, anno Domini M-o CCC-o tricesimo primo.
Sigillum e rubro et viridi serico pendet. – Orig. membr., in Arch. Cap. Poson. Publ. Capsa 14. fasc. 10. nr. 19.
262.
1331. (Nyitra.) 23. Febr. – Capitulum Nitriense, monasterium S. Benedicti de iuxta Gron, praedium suum Balvany, castellano Magyar, ad revolutionem duorum annorum, elocasse perhibet.
Nos Capitulum ecclesie Nitriensis, memorie commendamus, quod religiosus vir dominus frater Syfrydus, abbas monasterii sancti Benedicti de iuxta Gron parte ab una, ex altera vero magister Paulus dictus Magyar, castellanus de Gymes, coram nobis personaliter constituti, confessi sunt in hunc modum: quod idem dominus abbas, quoddam predium, dicti sui monasterii Balwan vocatum, nunc habitatoribus destitutum, quattuor videlicet aratrorum regalis mensure, inter duos rivulos Vhlapatak, a parte possessionis Solmus et Debrechepathak vocatos, a parte possessionis Vyfalv decurrentes, situm et habitum, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis, videlicet terris cultis et incultis, silvis, nemoribus, montibus, pratis et pascuis, ad ipsum predium spectantibus, memorato magistro