259.
1331. (Esztergom.) 15. Januarii. – Jacobus, canonicus Strigoniensis, filius comitis Frank de Strigonio, vineam ecclesiae S. Ambrosii revindicat.
Nos capitulum Strigoniensis ecclesie, memorie commendantes significamus, quibus expedit tenore presencium universis, quod cum magister Jacobus noster concanonicus, filius quondam comitis Frank de Strigonio, Petrum suum sororium, filium quondam Bacyn, civem de eadem, ad nostram legitime citasset presenciam, ad terminum competentem; ipso termino adveniente, utrisque partibus coram nobis comparentibus, predictus magister Jacobus, contra eundem Petrum proposuit in hec verba: quod idem Petrus, vineam ecclesie sancti Ambrosii, per nos sibi assignatam detineret occupatam, in ipsius preiudicium et gravamen; prefatus vero Petrus e contrario respondens, ipsam vineam ex ipsius magistri Jacobi collacione ad ipsum asseruit pertinere. Et super eo assumpsit in octavis Epiphanie Domini testes ydoneos coram nobis producere et litteras exhibere. Cum autem idem terminus advenisset, dictus Petrus produxit testimonium et exhibuit litteras, quibus perspectis in earum tenore predictam vineam, ex nostra collacione, ad prefatum magistrum Jacobum comperimus pertinere. Et quia dicte littere nichil pro ipso Petro, sed pocius pro magistro Jacobo asserebant, et testimonium cum personis, quibus idem Petrus producere debebat, non produxit, idcirco una cum probis viris Petheu judice, et quibusdam juratis de Strigonio, nobiscum assidentibus, testimonium ipsius Petri inconvenienter productum et assercionem suam decrevimus fore inconvenientem, ipsam vineam eidem magistro Jacobo relinquentes, secundum tenorem priorum litterarum nostrarum, exinde confectarum, possidendam; a predicto Petro iusto iudicio eam removendo. In cuius rei testimonium presentes duximus concedendas, nostro sigillo communitas. Datum, feria tercia proxima post octavas Epiphanie Domini, anno eiusdem M-o CCC-o XXX-o primo.
Sigillum margini exteriori fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Mus. Nation. Budapest. Mat. Vet. Collect. Gust. Wenzel.
260.
1331. Avignon. 12. Febr. – Wronino de Suadetz, de canonicatu in ecclesia collegiata S. Martini de Scepus, providetur.
"Johannes episcopus – – – canonicatum ecclesie Sancti Martini Scipisiensis, Strigoniensis diocesis, cum plenitudine iuris canonici, apostolica tibi auctoritate conferimus – – – inhibentes Archiepiscopo Strigoniensi, qui est pro tempore, et dilectis filiis capitulo eiusdem ecclesie – – – ne de huiusmodi prebenda – – – nisi postquam eis constiterit, quod tu – – illam nolueritis acceptare, disponere quoquomodo presumant – – – Datum, Avenione II. Idus Februarii. Anno Quintodecimo."
Ed, Theiner: Monumenta Hung. Hist. T. l. p. 535.