Procul dubio Thomas etiam cum tenuibus reditibus, quos habebat, – censores enim Pontificii integros proventus bonorum Archiepiscopalium ad duo milia florenorum aureorum taxarunt, – continuo adlaborabat ad restaurandam arcem et ecclesiam. Concludere ad hoc possumus ex eo, quod cum dignitas Archiepiscopi ad Boleslaum transierat, Rex scriptotenus communicavit Papae omnem affulgere spem, ut ecclesia Strigoniensis mox consecraretur, – et pro hac occasione consilia Pantificis humiliter requirit. (Cfr. nr. 15.)
Spes prolata tamen Regem Carolum fefellit. Boleslaus annos septem sedit in Cathedra, ast ad restaurandam ecclesiam nihil contulit. Quando Chanadinus Sedem occupavit Strigoniensem, solum ruinas et desolationem in loco sancto aspicere poterat. Molimen restaurationis ipsum exspectavit et novus Archipraesul nec sub hoc respectu quid desiderandum posteritati reliquit.
Initio saeculi XIV., de quo nobis sermo, stylus, quae dicitur Gothica, plenissime iam evoluta florebat. Molimina huius styli per Europam mediam dispersa hominum mentes et corda iam ad coelum trahebant. Nil igitur mirum, si anima perceptibilis Chanadini influxu huius styli, capta est et illam, quantum potuerat, servatis muris veteribus in restauranda ecclesia prosequebatur. In opere non pepercil tempori et expensis. Et quia aerarium Archiepiscopale vacuum hiabat, patrimonium proprium in adificandum expendit, imo sub debitis cautelis a nepotibus propriis mutuum 400 marcarum aurearum fecit et ecclesiae impendit.
Restauratio vere currentibus passibus processit. Decurrentibus aliquot annis Archiepiscopus, qui antea cantare potuerat corde tristi: vidi desolationem stantem in loco sancto, iam delectare potuit oculos et exhilarare cor videndo magnificam et ornatissimam structuram novae arcis et ecclesiae Cathedralis.
Opus enim perfectum non solum dignum erat primae Cathedrae Hungariae, verum etiam magnificentia sua initium fecit renascentiae stylaris in aedificandis ecclesiis per Hungariam. Erat enim opus respectu artis absolutum, respectu pompae famosum. Duos habemus testes comprobantes. Unum ipsum Regem magnum Ludovicum I., alterum redactorem fere coaevum Chronicae Hungarorum.
Ludovicus Rex I., quum rogatus ab Archiepiscopo Thoma, nepote Chanadini, renovaret et confirmaret omnes donationes et possessiones Ecclesiae Strigoniensis, quarum iure inde a 30 annis gavisa esset, sive exhiberentur documenta, sive non, enthusiasmo vere poetico loquitur de opere magnifico Chanadini. Dicit enim se confirmationem praecipue ideo libentissime fecisse, quia Ecclesia Strigoniensis sicut rosa inter lilia, inter caeleras Ecclesias regni nostri praefulget, rubinosa, sed etiam ideo, quia anhelantes per opportuna remedia providere ob spem potentissimam et devotionem nostram, quam ad Almificum Adalbertum immarcesscibilem rosam Paradisi, in cuius nomine Sanctissima ipsa Ecclesia Strigoniensis mirifici operis structura constructa fore dignoscitur et fundata, gerimus . . . .[15]
Chronica Hungarorum Acephala autem integrum laudibus Chanadini caput dedicat et fusam exhibet operum eius imaginem. Afferimus hunc textum integrum, ut sequitur, uti documentum evidens et praegnans excellentiae Chanadini magni.
[15] Fejér: Cod. dipl. IX/7. p. 282.