Sancti Ladislai, fundationibus et indulgentiis Romae provisis cumulavit. Serius in servitium Ecclesiae minoris Beatae Mariae Virginis in castro Magni-Varadini instituit Capitulum Collegiatum illique tam ex bonis haereditariis, quam acquisitis proventus assignavit.[12]
Proficiente illo in aetate et sapientia, nil mirum, quod fama crebra ejus caput circumvolaverit et vinculum alligans eum ad terram Bihar et Episcopatum Magno-Varadiensem in dies debilius evaserit. Vir talis attentionem Regis subterfugere minime valuit, qui eum capellanum sibi aulicum adscivit, mox secretarium Cancellarium et comitem Capellae Regiae fecit. Imo anno 1321. tali titulo iam insignitus reperitur, qui titulus tunc temporis in patria nostra revera rarissimus erat, sc. capellanus Papae scribebatur.[13] Postquam vero Ecclesia Agriensis anno 1322. pastore viduata erat, Capitulum uno corde et voce Chanadinum levavit in cathedram Episcopalem. Consecratip die 7. Jan. a. 1323. Temesvarini celebrata est, probabiliter ad votum et desiderium Curiae Regiae, quae illo tempore ibi commorabatur. Consecrationem fecit Benedictus Episcopus Chanadiensis, assistentibus Episcopis Nicolao Jaurinensi et Ivanka Magno-Varadiensi, praesente quoque Ladislao, Archiepiscopo Colocensi.
Minime intendimus hic loci omnes activitates pastorales Chanadini de Telegd ad minutum describere. Nec opus est. Commentariis nostris clarius et fulgidius loquuntur illa numerum 698 attingentia documenta, quae publicamus in textu ex eius regiminis tempore. Horum quam maxima pars de eius sollertia pastorali, de tutela bonorum Archiepiscopalium, de circumspecto, prudenti et pacato regimine palam loquitur. Est monumentum aere perennius! Lineamentis tamen sublimibus et quasi per apices depingere multimodam eius activitatem pertentabimus.
Omnino notum castro et ecclesiae Strigoniensi cursu temporis quamplurimas accidisse calamitates. Anno 1198. ecelesiam Cathedralem incendium devastavit. Archiepiscopus Job restructis muris, partim e temporibus S. Stephani Regis provenientibus, per ingeniosos artifices ad novum illam ornatum redegit. Restitutam ecclesiam partim praedones Matthaei Csák, partim ira et vindicta Venceslai, Regis Bohemi, partim ferocia filiorum bani Henrici ad novam ruinam decomposuerant, adeo, ut sanctuarium fere ex toto corrueret. De nova redintegratione iam Thomas II. molitus est. Vix enim recuperavit arcem circa an. 1307., statim curam egit, ut saltem unam partem ecclesiae restauraret ad officia sacra habenda. Revera ad hunc finem a dommo Bede de Sáró mutuum 42 marcarum levavit erga portionem possessionariam jobbagionum nobilium archiepiscopalium.[14]
[12] Cfr. Karácsonyi: Magyar Nemzetiségek. I. 344. 10. – Bunyitay: A váradi püsp. tört. T. I. p. 36. sq. p. 191. sq. – Katona: Hist. Crit. T. VIII. – Schmidt: Eppi Agriens. T. I. – Monum. Eccl. Strig. II. p. 468 – 469, p. 770. et 780. – Szirmay: Comitat. Ugocsien. p 96. – Fejér; Cod. Dipl. VIII. p 543. not. – Magyar Tört. Társ. VI. p 186. – Kaprinay: Hist. Chron. Archiepp. Strig. 1300 – 1422. Collect. Kapr. in Bibl. Univ. Pazmanyianae Budapest. T. in 4-o XCIV. – Cfr et nr. 709.
[13] In Arch. Reg. Hung. Regnic. habentur litt. reambul. vineae quaedam in promont. Varad de 13. jan. a. 1321. ubi Chanadinus secretarius cancellarius, comes capelle et capellanus pape dicitur M. O. D. L. 2027. et 2028. – Affirmatio Georgii Fejér (Cod. Dipl. VIII. p. p. 542.) Chanadinum prius alicui ordini religioso aggregatum fuisse, fundamento ullo caret.
[14] 3 Mon. Eccl. Strig. T. II. nr. 593. et 594.