426.
1337. Verebély. 22. Maii. – Thomas palatinus archiepiscopalis, Michaelem de Ghicca, ab accusatione jobagionis Beder, iudicialiter expeditum esse testatur.
Nos Thomas, palatinus venerabilis in Chrislo patris domini Chanadini, Dei et apostolice sedis gracia archiepiscopi Strigoniensis, eiusdemque loci comitis perpetui, damus pro memoria, quod in nostrii generali congregacione, per nostrum hominem per fora puplice (sic!) proclamata, Michael de Ghicca ab una parte, Beder vero jobagio comitis Thonc ab altera, feria quarta proxima ante festivitatem beati Vrbani pape,[258] coram nobis in Vereblino, in nostri generali judicii, fuerint personaliter constituti, qui Beder consurgens respondit, contra Michaelem: quod Michael de Ghicca, quod feria sexta, videlicet in vigilia beati Andree apostoli, noctis sub silencio super . . . . . . . . . . . . . . ipsiusque domus hostium aperiendo,[259] tria pecora vi deduxisset, et mediam marcam ambulando in vestigiis ipsorum pecudum dampnum percepisset. Michael vero, contra Beder respondit tali modo, quod feria sexta in vigilia beati Andree apostoli, super domum Beder non ivisset, nec ipsam tempore nocturno subsedisset, nec tria pecora ipsius de ipsa domo recepisset, nec dimidiam marcam damni eidem fecisset. Nos vero, secundum jura regni et nostri judicii, supradictam Michaelem contra antedictum Beder in omnibus dicimus expeditum. Datum, in Vereblino, feria quinta proxima ante festivitatem beati Vrbani pape, anno Domini M-o CCC-o XXX-o VII-o.
Extus: pro Michaele de Ghicca, contra Beder jobagione Thonc, pro tribus pecudis et dimidia marca dampni littera expedicionalis. – Sigillum margini exteriori fuit appressum. – Orig. chart. in Arch. Mus. Nat. Hung. Budapest. Fam. Kubinyi (kővári).
427.
1337. (Zobor.) 29. Maii. – Conventus de Zobor, ad preces Jacobi praepositi monasterii s. Benedicti de iuxta Grón, transcribit litteras conventus Cruciferorum de Strigonio, anno 1268 emanatas, Martinum abbatem de Grón, ecclesiae suae terram de Kakath (Párkány), Simeoni, jobagioni castri Strigon. donasse, testantes.
Ed. Fejér: Cod. Dipl. VIII/4. p. 272. – Cf. Oper. huj. T. I. p. 561 nr. 723.
428.
1337. (Eger.) 15. Junii. – Capitulum Agriense, metales possessionum monasterii B. Virg. de Széplak elargitur.
Ed. Fejér: Cod. Dipl. VIII/4. p. 254 et VIII/5. p. 239.
429.
1337. Visegrád. 1. Julii. – Paulus, iudex curiae regiae, possessionem Palota, in comitatu Hontensi existentem, contra magistrum Petrum de Kékkő, praepositurae de Ságh adiudicat. Ed. Fejér 1. c. VIII/4. p. 284. et sqq.
[258] 1337. 21. Maii.
[259] 1336. 29. Nov.