ac tota communitas captos, ipsis comiti camerarum nostrarum puniendos, cum omnibus bonis dare teneantur. Si autem ipsi iudex, iurati ac tota communitas civitatis id non facerent, eadem pena infidelitatis puniantur, si hoc ipse comes camerarum nostrarum, per homines domini archiepiscopi et magistri tawarnicorum polerit declarare. Item statuimus, ut in quibuslibet montanis et civitatibus debeat fieri domus regalis, ad quam omnes homines aurum et argentum ad vendendum, conburrendum et cambiendum deferre teneantur; et si qui palam vel occulte alias comburrere vel cambire presumpserint, et in hoc reperti fuerint, per eundem comitem camerarum omnia bona sua auferantur et insuper, ut infideles puniantur. Volumus eciam, ut nullus alias, preterquam in domo regia, aurum quotquot caratorum fiat probare presumpmat, sed camerarius debeat examinare in domo regia et ponere caratos super aurum et signum domini regis; contra hoc autem presumpmentes, per eundem comitem camerarum nostrarum predicta pena iussimus puniendos. Item volumus, quod si homines in montanis et civitatibus, et specialiter in Smulnuch, in Cossa, in Cremnuch, Baath, Baka, Sebnich et Lonya, ac in aliis quibuscunque civitatibus et montanis, ad easdem cameras nostras Smulnuch et Cremnuch pertinentibus, totum aurum et argentum ad cameram regiam non portarent, commisimus ipsi comiti camerarum nostrarum, ut quoslibet victualia ad montana transferentes prohibeat et potestatem habeat inhibendi; si autem contra prohibicionem eius aliqui victualia deferrent ad montana, universa bona eorum perdant et in personis puniantur; et in hoc magnificum virum Villermum Drugeth palatinum, eidem comiti camerarum nostrarum dedimus protectorem et adiutorem ita, ut ipse gentem suam semper ad requisicionem ipsius comitis camerarum, cum eodem vel officialibus suis contra predictos rebelles transmittat; qui facere debeant, quicquid ipsis idem comes camerarum nostrarum legitime iusserit faciendum. Ceterum volumus, ut nullus mercator, vel quilibet alter, ultra duas marcas denariorum ad montana secum deferre presumpmat pro expensis; si autem ipse comes camerarum nostrarum, vel eius officiales, apud tales ultra duas marcas reperierint in denariis, aufferant bona sua universa et puniat eum in persona. Item ordinavimus, quod quilibet hospes in montanis existens, eodem die quo mercatorem, vel alium aliquem in domum suam pecuniam habentem recipiet, comiti camerarum, aut eius officialibus significare debet dicendo: quod talis homo portavit pecuniam ad domum meam; et si ipse hospes et civis non fecerit, et sequenti die pecuniam ipsam apud eundem hospitem, vel apud alium, idem comes camerarum, vel eius officialis invenerit, tunc ille domesticus hospes omnia bona sua perdat, et in persona puniatur ut infidelis. Et, ut camerariorum nostrorum iusticia appareat in dertariis fabricandis, statuimus: ut quilibet eorum in ipsorum monetis signum habeat, per qnod moneta per ipsum fabricata cognoscatur. Et quod unus camerarius cum moneta sua, ad comitatum alterius camerarii ad cambiendum auram vel argentum transmittere non presumpmat, et si ille camerarius, in cuius comitatu famulum alterius camerarii cum pecunia ultra sumpmam duarum marcarum invenerit, ipsa pecunia ab eodem auferatur et ipse camerarius omnium bonorum suorum amissione puniatur. Ut autem ipsi denarii nostri perpetuo duraturi, ubique in regno nostro, absque repulsione et contradiccione, eo melius quo forcius discurrere valeant, statuentes ordinavimus: ut universarum ecclesiarum prelati et rectores, tam maiores quam minores,