Eminentissime Princeps!
Cum tertium Monumentorum Ecclesiae Strigoniensis volumen, occasione feliciter recurrentis quinquagesimi Eminentiae Tuae sacerdotii anniversarii, profundissima cum veneratione ac devotione filiali obtutibus Ejusdem exhibere praesumo, feliciorum temporum memoria, praesentium sollicitudo ac fata futura incerta mentem occupant.
Celeberrimus Gallorum scriptor, Chateaubriand, tempus, praeteritum assimilari posse censet seni cuidam venerabili, qui ad larem familiarem enarrat ea, quae expertus est, suaque fabulatione, sua opinione, suo loquendi stilo, suo ingenio suoque vestitu delectat simul atque docet. En historiae, magistrae vitae symbolum. Historia etenim, huic seni similiter, efficit, ut pristinorum dierum eventus quasi reviviscant, ut e fatis generationum, quae praecesserunt, ea, quae ventura sunt, adumbret, uti Scriptura dicit: Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est. (Eccles. 1, 9.) Ex historiae scriptoribus alii quidem e vasta vetustarum paginarum mole eruunt atque in ordinem redigunt res gestas, alii in nexus earum indagant atque progressus humani generis leges statuunt, praestantissimi vero huius artis cultores facta haec ac leges, ingenii sui lumine illustratas proponunt. Ad haec lumina cernere licet quasi in imagine eventus antiquos et reperire viam, quam ingredi debeant nationes altiora semper petentes.
Praesens volumen continet partem historiae Hungaricae gloriosi illius aevi, quo reges ab Andegavia oriundi dominarunt. Conspicimus Carolum I., qui ordinem publicum in regno restituit et Ludovicum I. nobilitatis et juventutis flore nitentem, iure meritoque Magni cognomine condecoratum, cuius regiminis tempore undae trium marium imperii oras lambebant.
Dum autem jucunde paginas perlustramus horum temporum historiam gloriosam enarrantes, oculi lacrymis implentur et dolor constringit pectora nostra. Hungaria quondam magna et potens angustis constricta tenetur limitibus, antiquae Sancti Adalberti Dioecesis grex divisus est, multi domo exsulare coguntur, ubi gaudiis innocentis infantiae fruebantur, Dei patriaeque amore imbuebantur. Perpauci sumus et sinceris amicis destituti, qui fleant nobiscum flentibus, congaudeant gaudentibus. Facti sumus orphani matris amissionem deplorantes. Eminentia Tua certe eo vehementiore afficitur dolore