ob patriae mutilationem, ob gregis sibi concrediti disparationem, ob separationem ab urbe patria, quo sollicitior semper deprehendebatur in eminenti, qua fulget dignitate de utriusque reipublicae salute promovenda, quo vividiore affectu adhaerabat glebis felicibus, in quibus lucem aspexit.
In tali calamitate constituti tamen recte speramus. Futurum quidem tempus absconditum est mysterium, ast Gubernator mundi optimus sapienti consilio praeclusit nobis visum in futurum, ideo sane, ut e spe meliorum temporum nova semper scaturirent molimenta, novae nascerentur vires, novae procederent actiones, novi susciperentur labores. Felicioris huius futuri pignus conspicere licet in Eminentiae Tuae cohortationibus, quae animos nobis addunt et in activitate Ejusdem infatigabili, ex qua exemplum capiamus oportet, quaque semitam nobis demonstrat, quasi dicat: Ora et labora, invoca Dei adjutorium et esto assiduus in cumulandis thesauris, quos aerugo non demolitur, tinea non corrumpit. Gratias igitur agere debemus divinae Providentiae, quae inter casus adversos in Eminentia Tua Ecclesiae et patriae constituit ducem ingenii dotibus clarum, virtutibus eminentem.
Sicuti pro certo haberi potest, ruinam nationum per earum corruptionem adduci, ita ignorare non licet prosperitatis earumdem fontem in nativo cuiusque gentis ingenio constitui – virtutis cultu nobilitato – quo gentes aptae redduntur, quae destinatione sua cognita consiliis divinis exsequendis labore indefesso cooperentur. Opusculum hoc, quod liberali Eminentiae Tuae munificentia prodiit, huius laboris est exiguus fructus ac documentum illius culturae, quae sub Eminentiae Tuae auspiciis etiam in hoc rerum adversarum frigore floscellos producit.
Deus omnipotens prolonget Eminentiae Tuae vitae cursum salvumque nobis servet atque incolumem in Ecclesiae ac patriae decus.
Devotissimas demum rependendo grates pro Eminentiae Tuae immerita benignitate, qua exiguo mibi volumen hoc Monumentorum concinnandum committere non dedignabatur, paternam benedictionem enixe peto imploroque humillime.
Strigonii in Hungaria, Festo Exaltationis Sanctae Crucis. MCMXXIV.
Eminentiae Tuae
devotissimus filius
LUDOVICUS CRESCENS DEDEK m. p.