licet usque modo solvissent eidem, et exinde se litteras regales habere allegarant; cumque auctoritate iudiciaria ad exhibendum ipsas litteras, quibus mediantibus essent exempti coegissemus eosdem, exhibuerunt nobis quasdam litteras patentes domini regis Karoli, quondam regis Hungariae, per quas ipsos cives exemerat a solucione proprii tributi regalis ad decem annos, sed non a solucione tributi ipsius capituli Strigoniensis; item aliam litteram similem tenorem habentem, domini Lodouici regis presentis, que ipsos cives a solucione tributi dicti capituli minime absolvebant, ymo nec faciebant mencionem de eodem. Querendo ipsorum civium procuratores, si haberent plures litteras de eodem, per quas se possent tueri de huiusmodi facto potenciali nec-ne; dixerunt, quod plures litteras ex eo non haberent, nisi quod haberent litteras privilegiales domini Bele regis super aliis libertatibus eorum confectas. Et quamvis centum et triginta quinque annorum pacifica possessio ipsius tributi satisfecisset ecclesie Strigoniensi, quam tempore proposicionis eorum dicti procuratores allegarant, tamen volentes esse cerciores de eo, quo iure ipsum tributum dictum capitulum possideret et quomodo ipsi ecclesie esset collatum, procuratores dicti capituli ad exhibendum iura eiusdem coegimus. Qui primo super collacione tributi predicti exhibuerunt nobis litteras privilegiales domini Bele regis tercii cum bulla aurea; item privilegium domini Emerici regis confirmatorium eiusdem; item privilegium domini Endre regis; item privilegium domini regis Ladislai confirmatorium omnium privilegiorum predictorum, ac proprium privilegium eiusdem civitatis, per quod se ipsum tributum semper solvere obligarunt capitulo ecclesie supradicte; et alia plura privilegia regum monstrabant si fuisset necessarium. Ex quorum tenoribus, ipsum tributum ad ipsum capitulum omni iure vidimus pertinere, nec procuratores dicte civitatis contra ea aliquid dicere potuerunt. Unde nos una cum dominis Nicolao Agriensi et Gregorio Chanadiensi episcopis; item magnificis viris comite filio Symonis iudice curie regalis; Thoma quondam vaeuada (sic!) Transsiluano et comite de Zonuk; Paulo magistro tauarnicorum domine regine magistro; Laurencio Sclauo et comite Castri Ferrei; Nicolao bano tocius Sclauonie; Nicolao bano de Macho; magistro Johanne filio Gileti; magistro Thoma Rufo castellano de Chehte et de Vyuar; magistro Johanne filio Alexandri comite de Gumur; Paulo dicto Magyar et magistro Aynardo filio Nicolai, specialiter per dominam regittam nobis pro assessoribus in causa predicta deputatis, et aliis quam pluribus specialiter per nos ad hoc congregatis et vocatis, predictum tributum iuxta continenciam litterarum predictarum regalium et specialiter domini regis Ladislai, per ipsos et quoslibet alios ipso capitulo in perpetuum solvendum adiudicavimus. Et quia ipsi cives et eorum procuratores de indebita occupacione ipsius tributi nullam racionem reddere potuerunt, ideo ipsos contra dictum capitulum in facto potenciali duximus condempnandos et fore convictos. Et quia domina regina, ab huiusmodi gravaminibus, ipsos cives oculte intendit liberare, si aliquas litteras de iussu reginali dictis civibus ex hoc nos dare contingat, protestamur eas non iuridice vel iuste dedisse, sed propter metum reginalem. Datum, Bude, in octavis beati Johannis Baptiste, anno Domini M-o CCC-o XL-mo VII-mo.
Extus coeva manus adnotat: Privilegium, contra cives, super tributo fori Strigoniensis sentenciam baronum continens. – Sigillum, bene conservatum, e flavo serico pendet. – Orig. membr., in Arch. Capit. Strigon. Priv. Lad. 47. fasc. 5. nr. 3.