Extus: Confirmacio privilegii domini Lad(islai) regis, super empcione cuiusdam molendini in fluvio Goron habiti et adiacenti fundi in Bors habiti, confirmantis litteras privilegiales domini St(ephani) regis, que confirmabat litteras capituli Nitriensis. – Sigillum maius, bene conservatum, ex albo et violaceo serico contexto pendet. – Orig. membr., in Arch. Cap. Strig. Priv. Lad. 40. fasc. 13. nr. 10.
844.
1347. – 28. Jul. – Ludovicus Magnus rex, transsumit et confirmat forma privilegiali literas suas patentes, super iure nundinarum in possessione Petend, monasterio s. Benedicti de iuxta Gron concessas.
Lodouicas, Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque rex, princeps Sallernitanus et honoris ac montis sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, noticiam presencium habituris, salutem in vero Salvatore. Et quia divine maiestatis reverencia cordi nostro vehementer insidet et ad eius nominis cultum mentis nostre acies sedule occupatur, tanto nos ante oculos ipsius credimus maioris gracie dona percipere, quanto sanctam matrem ecclesiam, quam Christus in ewangelio domum suam fatetur, in suis iuribus donaticiis studuerimus propensius conservare; eapropter ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod vir religiosus frater Sefridus, abbas monasterii sancti Benedicti de iuxta Goron, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis quasdam litteras nostras patentes anulari sigillo nostro, super collacione fori per nos ad possessionem eiusdem monasterii sui Petend nominatam, singulis ebdomadis singulis secundis feriis celebrari concessi et commissi consignatas, tenoris infrascripti, supplicans suo, dicti monasterii et conventus sui vice et nomine nostre celsitudini, prece subiectiva, ut ipsas litteras acceptare, nostroque dignaremur privilegio confirmare. Quarum tenor talis est:
Nos Lodouicm, Dei gracia rex Hungarie, significamus tenore presencium, quibus expedit universis, memorie commendantes: quod tam ob devocionem, quam in (sic) beato Benedicto confessore gerimus, quam eciam ad instantem peticionem religiosi viri fratris Sefredi, abbatis monasterii eiusdem sancti Benedicti de iuxta Goron, volentes villam seu possessionem eiusdem monasterii, Petend vocatam, prope idem monasterium existentem ampliari et populorum, seu iobagionum multitudine decorari, forum ad eandem villam dedimus de benignitate et liberalitate regia et ipsum forum feria secunda singulis septimanis annuimus celebrandum. Volumus igitur et vobis universis nobilibus et possessionatis hominibus, quibus presentes ostendentur precipimus firmiter et districte, quatenus iobagiones vestros, cum eorum rebus et mercimoniis, ad ipsum forum de Petend libere ire permittatis. Vos vero universos mercatores et alios quoslibet homines, ad dictum forum venientes, assecuramus per presentes, quatenus ad dictum forum de Petend libere et secure veniatis et habitis in ipso foro empcionibus et vendicionibus vestris, libere et secure recedatis sub nostra regia proteccione et tutela speciali, euntes semper et redeuntes salvis rebus vestris et personis. Et hac volumus per fora et loca publica palam proclamari promittentes, ut dum presentes nobis fuerint reportate, in formam nostri privilegii easdem redigi faciemus. Datum Bude, in festo beati Barnabe apostoli, anno Domini M-o CCC-o XL-mo septimo[665].
[665] 1347. 11. Jun.