874.
1348. (Pozsony.) 5. Jul. – Capilulum Posoniense, Catharinam viduam Thomae de Ludány nuro suo Venis, possessiones Csepel et Bozd donasse testatur.
A. B. C.
Universis Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, capitulum ecclesie Posoniensis, salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod nobilis domina Katherina, uxor Thome, filii Indrech de Lodan, in nostri presencia personaliter constituta, vive vocis ministerio nobili domine Venis nuro suo, coniugi Mychaelis, filii sui, que eciam presens aderat, et eiusdem domine Venis pueris, genitis et gignendis, ac heredibus universis, iure perpetuo, irrevocabiliter possessiones Chepel et Bozd vocatas, in maiori comitatu Posoniensi existentes, cum universis utilitatibus, ad easdem pertinentibus, que sibi ex partibus possessionariis comitis Bathe, patris sui in quarta cessisse dinoscuntur et per fratres suos sunt derelicte, sub eisdem metis et distinccionibus, quibus ipsa et instrumentis hactenus tenuit et possedit, dedit, tradidit et donavit semper ad possidendum, tenendum pariter et habendum, totum proprietatis et dominii, quod ad dictas possessiones Chepel et Bozd, quovis iure habere nosscebatur, in iamdictam dominam Venis, nurum suam, et eius pueros, ac heredes universos transtulit conferendo. In cuius donacionis memoriam presentes, apensione sigilli nostri autentici roboratas, duximus concedendas. Datum, sabbato proximo ante octavas apostolorum Petri et Pauli beatorum, anno Domini Myllesimo trecentesimo quadragesimo octavo.
Sigillum integrum e viridi et albo serico pendet. – Orig. membr., in Arch. Cap. Poson. Publ. Capsa 14. fasc. 3. nr. 21.
875.
1348. (Nagyszombat.) 13. Jul. – Magistratus civitatis Tyrnaviensis, annuente Chanadino archiepiscopo, decimas vinearum in Monte Regis plantandarum, annuis viginti marcis redimit.
Nos iudex, iurati et cives universi in Tyrnauia, ad universorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus pervenire, quod venerabilis pater dominus Chanadinus, Dei et apostolica gracia archyepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem comes perpetuus, super exaccione decimarum vini de vineis nostris in Monte Regis existentibus, de novo plantatis et plantandis, eidem domino archyepiscopo et suis successoribus perpetuo provenire debentibus, hanc graciam specialem nobis duxit faciendam, tum pro eo, quia predictarum decimacionum vini, de predicto monte cum aliis decimacionum vineis non concurrebant, tum eciam pro eo, ne nos ac nostri pauperes predictarum vinearum in ipso Monte Regis habentes et plantantes, per procuratores ipsarum decimarum vini et exactores opprimerentur et agravarentur assumpsimus, ut nos singulis annis in singulis octavis festi beati Martini confessoris, singulas viginti marcas, cum decem pensis denariorum Wienensium computandas, de quibus videlicet viginti marcis decem et octo marcas ipsi domino archyepiscopo et suis successoribus, residuas vero duas marcas ab eisdem viginti marcis, ob perpetuam elemosinam, ecclesie beati Nycolai confessoris parochyali nostre civitatis dare et solvere tenebimur in octavis prenotatis; tali obligacione