ecclesie Strigoniensis continerentur, ipsi domino archiepiscopo personaliter inibi comparenti et per consequens ecclesie sue deberent resignare, sub penis quinquaginta marcarum ante litis ingressum, sine iudicis porcione persolvendarum, si predicte composicioni pacis refutantes resilirent; et post hec seriem facti ad octavas beati Georgii martiris nunc venturas vestre magnificencie rescriberemus honestati. Nos igitur vestre amicicie cupientes optemperare, una cum predictis hominibus vestris, discretos viros Nicolaum, sacerdotem chori nostri prebendarium, pro parte predicti magistri Stephani filii Donch, item pro partibus Nicolai, filii eiusdem Donch, et Johannis filii Ladislai, magistrum Nicolaum socium et concanonicum nostrum; pro parte vero prefati domini archyepiscopi Strigoniensis magistrum Gregorium, similiter socium et concanonicum nostrum, pro testimoniis fidedignos, ad premissa exsequenda duximus transmittendos. Qui demum ad nos reversi, dicti homines vestri et nostri, nobis concorditer retulerunt isto modo: quod sepefati magistri Stephanus et Nicolaus personaliter et Mychael filius Petri, legittimus procurator ipsius Johannis filii Ladislai filii Donch, in facie dictarum terrarum litigiosarum comparendo, in termino per vestram magnificenciam assignato, videlicet in sabbato post festum Passce prelibato; sepefato domino archyepiscopo Strigoniensi eciam personaliter inibi comparenti, metas predictarum terrarum litigiosarum, secundum continenciam litteralium instrumentorum sepedicti domini archyepiscopi, in facie prememoratarum terrarum litigiosarum inter Gutha et Ekech predictas exhibitorum, eidem domino archyepiscopo et per eum dicte ecclesie sue pariter remisissent et resignassent perpetuo possidendas, tenendas et habendas, omnique liti et accioni, super metis predictarum terrarum litigiosarum a modo in posterum renunciantes. Datum, feria secunda proxima post beati Georgii martiris[707], anno Domini M-o CCC-o XL-mo nono.
Visis itaque predictarum litterarum dicti capituli Jauriensis, super premissis nobis rescripcionalium, per dictos procuratores parcium in uno sensu demostratarum tenoribus. ipsisque procuratoribus parcium suo modo perlectis et explanatis, cum nos eosdem in eo, si predicti filii Donch, ac Johannes filius Ladislai filii eiusdem Donch, et predictus dominus archyepiscopus, super premissa possessionaria resignacione et perpetuacione contentarentur necne, requisitos habuissemus, iidem procuratores parcium premissarum, dicta procuratoria auctoritate, easdem partes iuxta predictarum litterarum ipsius capituli Jauriensis continenciam, super iam dicta possessionaria resignacione et perpetuacione contentari et benigne, ac bona ipsorum voluntate eandem assumpmere, ac perpetuo pacifice et quiete, ac irrevocabiliter conservare velle allegarunt. Petentes nos, diligenti cum instancia, ut predictam possessionariam resignacionem et perpetuacionem, inter predictas partes modo premisso habitam, ad perpetuam rei cautelam, nostrarum litterarum privilegialium palrocinio confirmare dignaremur. Nos igitur iuridicis peticionibus procuratorum parcium predictarum favorabiliter inclinati, predictas litteras ipsius capituli Jauriensis, per eosdem procuratores parcium nobis presentatas, de verbo ad verbum presentibus nostris litteris privilegialibus insertas, cum predicta possessionaria resignacione et perpetuacione ratificamus, approbamus et presencium nostrarum litterarum privilegialium patrocinio, auctoritate palatinatus, confirmamus. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem presentes concessimus nostras litteras privilegiales, pendentis sigilli
[707] 1349. 27. Apr.