(sic) consequi voluisset, dicti plebani continue subterfugie, querendo tamquam mali possessores iuris ecclesie predicte, ipsam causam per dolosas procuraciones nunc regio precepto, aliquin (sic) vero reginali, ultra terminos legitimos prorogassent et prorogarent, que causa circa tres annos in prorogacione indebita perstitisset, propter quas idem dominus electus multas expensas indebitas fecisset et adhuc facere cogeret, quas loco et tempore oportuno ab eisdem rehabiturus esset, iuris ordine requirente. Datum, feria quarta proxima post festum Penthecostis, anno Domini M-o CCC-mo XL-mo nono.
Extus: Pro domino Johanne, electo confirmato ecclesie Wesprimiensis, contra Michaelem de Vrs et Benedictum de Sasaal ecclesiarum plebanos et rectores prorogatorie. – Sigillum plicaturae fuit appressum. – Orig. chart., in Arch. Cap. Vesprim., Epp. Miscellanea nr. 25. Lad. 86.
913.
1349. Veszprem. 7. Jun. – Joannes episcopus Vesprimiensis, in possessione Nyir, capellam erigendi facultatem concedit.
Nos Johannes, Dei et apostolice sedis gracia electus confirmatus ecclesie Wesprimiensis, auleque reginalis cancellarius, memorie commendantes significamus universis quibus expedit, presencium per tenorem, quod accedens ad nostram presenciam Petych nobilis de Nyr, humili insinuacione nobis declaravit, quod cum predicta sua possessio Nyr vocata, in cuius ecclesie parochya existat certum non habeatur, sed rectores ecclesiarum de Boyun et de Keztewlch mutua contencione sibi vendicare conentur; ob hoc a nobis devote supplicavit, ut eidem in predicta sua possessione capellam edificare paternaliter annueremus. Nos igitur, cultum divinum augeri pocius desiderantes quam minui, tum ex causa predicta, videlicet ut contencio inter predictarum duarum ecclesiarum rectores sopiretur, tum eciam quia utraque ecclesia satis in longa distancia a possessione predicta habetur, annuimus auctorilate presencium, ut in eadem sua possessione capellam edificare valeat et sacerdotem sacramenta sibi aministrantem et divina in eadem officiantem, conservandi habeat facultatem. Medietatem quartarum omnium decimarum, in sepedicta possessione et eius territorio proveniencium, ad usum eiusdem sacerdotis deputantes, salva reliqua parte quartarum predictarum pro nostro capitulo, sicut ex generali consuetudine ecclesie nostre id cavetur remanente. In cuius rei memoriam presentes, propter absenciam maioris sigilli nostri, concessimus litteras nostras anularis sigilli nostri apposicione communitas, promittentes ut dum ipse nobis reportate fuerint, maiori sigillo nostro autentico eas confirmari faciemus. Datum Wesprimii, in festo sancte Trinitatis, anno Domini M-o CCC-mo XL-mo nono.
Sigillum anulare valde destructum, margini ext. fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Capit. Strigon. Priv. Lad. 29. fasc. 1. nr. 13.
914.
1349. (Esztergom.) 8. Jun. – Capitulum Strigoniense, seriem inquisitionis, contra filios Laczk, in possessione praepositi de Ságh, Egeg vocata peractae, Elisabethae reginae rescribit.
Ed. Cod. Andegav. T. V. p. 286. et sqq.