915.
1349. Pozsony. 14. Jun. – Comes Jacobus, iudex Posoniensis, iobagiones archiepiscopales de Csallóköz, a solvendo in vado Vereknye tributo, immunes reddit.
Nos comes Jacobus, iudex Posoniensis, significamus tenore presencium quibus expedit universis, quod nos ad instantem peticionem venerabilis in Christo patris domini Chanadini, Dei et apostolica gracia archiepiscopi Strigoniensis, locique eiusdem comitis perpetui annuimus concedendum, ut iobagiones sui in Chollokuz existentes, vineas, terras arabiles et possessiones habentes, videlicet qui proprias res ipsorum vina aut fruges suas proprias ad vendendum deferrent, aut pecora seu pecudes, in transitu Werkenye temporibus nostris, nullum tributum persolvere teneantur; sed qui cum rebus eorum mercimonialibus procederent, de villa ad villam transcurrerent, cum ad locum seu transitum Werkenye pervenerint, ipsi tales de rebus ipsorum mercimonialibus tributum persolvant more consueto. Tibi igitur tributario nostro de Werkenye, vel vices tuas gerenti firmiter precipientes mandamus, quatenus iobagiones predicti domini archiepiscopi modo premisso racione alicuius tributi in nullo presumpmas molestare. Datum Posonii, die dominico proximo post festum Corporis Christi, anno eiusdem M-o CCC-o XL-mo nono.
Sigillum tergo fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Prim. Secul. Lad. S. nr. 2. – Edidit Fejér: Cod. Dipl. T. IX/1. p. 736.
916.
1349. Esztergom. 1. Jul. – Chanadinus archiepiscopus Strigon., omnibus ad fabricam et constructionem ecclesiae s. Salvatoris in Posonio contribuentibus, indulgentias elargitur.
Chanadynus, Dei et apostolica gracia archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem comes perpetuus, universis Christi fidelibus, per suam dyocesim constitutis, quibus presentes ostendentur salutem in Domino, benediccione cum paterna. Pia est fides et sancta devocio, que peccata delinquencium quivis christiane fidei cultor, per elemosinarum suarum largicionibus ablui posse non desperet; hinc est, quod cum ecclesia sancti Salvatoris de Posonyo, fabricamentis et constructuris indigere dinoscatur, cui ad preficiendum (sic) propria non suppetat facultas, nisi Christi fidelium subvencionibus adiuvetur; quare vestre universitatis devocionem in Domino monemtis et exortamur per presentes, quatenus visis presentibus ad tam pia opera vestra karitativa subsidia porrigere velitis, ut per hec et alia vestra pia opera, eterne beatitudinis premium mereamini adipissci. Nos vero ipsis, elemosinarum suarum largitoribus, de Omnipotentis Dei misericordia, beatorumque Petri et Pauli apostolorum eius, necnon beati Adalberti martiris patroni nostri auctoritatibus confisi, quadraginta dierum indulgencias misericorditer in Domino elargimur. Vobis itaque universis ecclesiarum sacerdotibus et rectoribus nostre dyocesis et specialiter in civitate Posoniensi constitutis, in virtute sancte obediencie precipientes mandamus, ut singulis diebus dominicis et festivis, in vestris ecclesiis populis vestris parochyanis, modo premisso, elemosinarum largitoribus ecclesie predicte, ipsas indulgencias quadraginta dierum promulgare et publicare debeatis. In cuius rei testimonium, presentes concessimus nostras litteras, pendentis sigilli nostri munimine roboratas.