celebrata, Andreas filius Kysa de Kaladey, de medio aliorum personaliter exsurgendo, proposuit eo modo: quod populi de villa Patak, predictam possessionem suam indebite uterentur, contra legitimas prohibiciones per ipsum eis factas, ac metas dicte possessionis sue destruxissent, in eiusdem preiudicium, atque derogamen. Qui quidem populi de predicta villa Patak, per prefatum Andream legitimis diebus dicte nostre congregacionis expectati, non venerunt, nec miserunt; unde eosdem in iudiciis decrevimus fore convictos, si se racionabiliter non poterunt excusare. Datum, sexto die congregacionis nostre predicte, in loco annotato, anno Domini M-o CCC-o XL-mo nono.
Extus: Pro Andrea filio Kysa de Kaladey, contra populos de villa Patak iudicialis. – Sigillum margini ext. fuit appr. – Orig. chart., in Arch. Primat. Secul. Lad. F. nr. 21.
922.
1349. Neuburg. 18. Jul. – Guido cardinalis, nuncius apostolicus, ad preces reginae Elisabethae, relaxat monialibus de Posonio et Tyrnavia, partem procurationum.
Ed.: Cod. Andegav. T. V. p. 307.
923.
1349. Esztergom. 31. Jul. – Petrus archidiaconus Neograd., vicarius archiepiscopi Strigoniensis, Martinum praepositum Dömösiensem, per plebanum de Maroth, ad praesentiam archiepiscopi citari iubet.
Magister Petrus, archidiaconus Neugradiensis, vicarius venerabilis in Christo patris et domini, domini Chanadini, Dei et apostolica gracia archiepiscopi Strigoniensis, in absencia honorabilis viri domini Thome decretorum doctoris, auditoris sancti palati domini pape, vicarii generalis, vobis . . plebano de Maroth, in virtute sancte obediencie precipientes mandamus per presentes, quatenus statim visis presentibus, ad Demes accedatis, Martinum prepositum loci eiusdem citetis ad presenciam dicti nostri archiepiscopi, contra Johannem dictum Fudur, nomine ipsi domini Johannis electi Wezprimiensis, ad octavas videlicet festi beati regis Stephani proxime venturas[721]; cui quidem Martino preposito prenotato, novem dies pro secundo, pro tercio et peremptorio termino assignantes; et post hec nobis acta cum subscripcione testium rescribatis. Datum Strigonii, feria sexta proxima post festum beati Jacobi apostoli, anno Domini M-o CCC-mo XL-mo nono.
Extus: Domino plebano de Maroth. – Sigillum plicaturae fuit appressum. – Orig. chart, in Arch. Cap. Vesprimiensis, Epp. Misc. nr. 26. Lad. 86.
924.
1349. Temesvár. 6. Aug. – Ludovicus I. rex, a Michaele episcopo Vaciensi inquirit, num decimae vinorum et quarta frugum Capitulo Posoniensi competat.
Tenorem vide sub nr. 932.
[721] 1349. 27. Aug.