Extus: Pro religioso viro domino Sefrido abbate monasterii sancti Benedicti de iuxta Gron, contra Stephanum et Egidium iudicialis. – Subtus: Besenew. – Sigillum margin. exter. fuit appressum. – Origin. chart., in Arch. Capit. Strigon. Privato Lad. 3. fasc. 1. nr. 6.
920.
1349. Bars. 4. Jul. – Nicolaus palatinus, Petrum officialem magistri Ivanka et Andream, contra abbatem s. Benedicti, in iudiciis convinctos esse, perhibet.
Nos Nicolaus, regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum, damus pro memoria, quod in congregacione nostra generali universitati nobilium comitatus Borsyensis, feria secunda proxima post festum Nativitatis beati Johannis Baptiste[717], in Bors celebrata, religiosus vir dominus Sefridus, abbas monasterii sancti Benedicti de iuxta Gron, de medio aliorum personaliter consurgendo, proposuit tali modo: quod Petrus filius Mychaelis, officialis magistri Iwanka de Zyk et Johannes viceofficialis eiusdem, nec non Mykle et Andreas filii Hordo, familiares eorumdem, feria secunda proxima ante dominicam Ramispalmarum proxime preteritam[718], ante villam Beseneu ecclesie sue predicte, sex boves arantes cum aratro potencialiter et manibus armatis abstulissent et homines cum eisdem aratris procedentes denudassent et percussissent; tandemque eosdem Petrum et Johannem, ad presenciam domini nostri regis ad feriam secundam proximam post octavas festi pasce Domini proxime pretaritas[719], sine crastinacione (exp.: qui) fecisset evocari, prefatos Mykle et Andream, eisdem statuere committendo; qui quidem Petrus et Johannes (exp.: ac Mykle et Andreas) ad presenciam comitis Pauli iudicis curie regie, ad prenotatam feriam secundam (exp.: proximam) non venissent, nec misissent, nec dictos servientes eorum statuissent, prout hec idem dominus abbas, exhibicione litterarum iudicialium prefati comitis Pauli declaravit: qui quidem Petrus et Johannes, ac Mykle et Andreas, ad ipsam congregacionem nostram non venerunt, nec miserunt, per prefatum dominum abbatem, quinque diebus continuis dicte congregacionis nostre legitime expectati. Unde eosdem, contra ipsum dominum abbatem, commisimus in iudiciis fore convictos, si se racionabiliter non poterunt excusare. Datum, sexto die congregacionis nostre predicte in loco annotato, anno Domini M-o CCC-mo XL-mo nono.
Extus: Pro religioso viro domino Sefrido, abbate monasterii sancti Benedicti de iuxta Gron, contra Petrum, filium Michaelis et alios interius nominatos iudicialis. – Sigillum margini exteriori erat appressum. – Orig. chart, in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 3. fasc. 1. nr. 7.
921.
1349. Gyarmat. 7. Jul. – Nicolaus palatinus, populos de Patak, contra Andream de Kisa, in iudiciis convinctos esse, testatur.
Nos Nicolaus, regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum, damus pro memoria, quod in congregacione nostra generali universitati nobilium Neugradiensis et Hontensis comitatuum, feria secunda proxima post octavas festi Nativitatis beati Johannis Baptiste[720], prope villam Gyarmath
[717] 1349. 28. Jun.
[718] 1348. 30. Mart.
[719] 1349. 20. Apr.
[720] 1349. 2. Jul.