possidendas, scilicet omnem terram nostram et iura, que in Abraam habuimus, exceptis sessionibus nostris; preterea villam Olfolu et quandam villam Warelwy vocatam, villam Chyka, villam Kuurd, ubi est ecclesia fundata, cum duobus molendinis ibidem constructis et duabus vineis, item villam Laaz, villam Popd, villam Nempthy, villam Tengueld cum vineis, villam Both, item iura nostra, que in Keurushyg, habemus, cum vineis ad eadem iura nostra pertinentibus, item in Wyz unum molendinum, duas vineas et decem iugera terrarum, ac fenilia nobis attinencia; item villam Pychur, preterea iura nostra, que in villa Euse habemus, que omnia prescripta pleno iure reliquimus ipsi monasterio, sicut superius est expressum possidere. Contulimus eciam eidem monasterio seruuos (sic) et ancillas, quorum nomina sunt hec: videlicet in Abraam Poucam cum matre, uxore et una filia sua; item quandam mulierem videlicet relictam Damiani, cum uno filio suo nomine Petro; item Rachey cum uxore, duobus filiis et totidem filiabus; item in villa Chyka superius annotata Wxam, cum uxore et tribus filiis et una filia. Item Sebastianum, quartum filium predicti Wxa, cum uxore; item Rachyn cum uxore et uno filio; item in predicta villa Both, Wodos cum uxore et tribus filiabus; item Dominicum cum uxore et una filia; item in villa Tengueld, Terebuk cum uxore et sex filiis, ac una filia; item quemdam servum nomine Ladizlaum, fratrem Rachey antedicti. Et nos Moys palatinus specialiter condonavimus eidem monasterio totam nostram porcionem in Dalacha existentem, cum pisscinis et aliis pertinenciis; item in villa Buguzlou terram nostram a domino rege nobis collatam et donatam, cum stagnis et suis pertinenciis, prope terram Dalacha adiacentibus, quod quidem monasterium commisimus ordini Sisterciensi, ubi viri religiosi de ipso ordine conservantur; nec ab ipso ordine revocare possumus collacionem nostram prescriptam, ad quod eciam iidem fratres pro ipso ordine se obligarunt, ut processu temporis tam prosperitate, quam in sinistra nunquam possent se retrahere de ipso monasterio, nec aliquatenus resignare. Ut autem huius nostre collacionis series non possit ullo unquam tempore revocari, presentibus duximus confirmandam. Anno Domini M-o CC-o septuagesimo secundo.
Extus: Nos Moys. Otis (?) servus meus est nun . . . . . Privilegium de Habram. – Sigillum deperd. – Orig. membr., in Arch. Cap. Strig. Priv. Lad. 73. Acta Extr.
956.
1273. Civita Vecchia. 23. Jan. – Gregorius X. PP., archiepiscopo Strigoniensi committit, quatenus domibus ordinis militiae in Hungaria, defensionis praesidio assistat.
Gregorius episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri . . archiepiscopo Strigoniensi, salutem et apostolicam benedictionem. Et si quibuslibet ecclesiis et personis ecclesiasticis ex iniuncte nobis servitutis officio defensionis presidio assistere teneamur; illis tamen specialius et efficatius adesse nos convenit, qui non sua, verum etiam semetipsos salubriter abnegantes, contra inimicos crucis Christi pro fidei defensione pugnando, se morti exponere non formidant. Cum itaque, sicut ex parte dilectorum filiorum magistri et fratrum domorum ordinis militie sancti Jacobi in Vngaria fuit propositum coram nobis, iidem a nonnullis, qui nomen Domini recipere in vacuum non formidant, diversis affligantur molestiis et iacturis: nos eorundem magistri et fratrum providere quieti et malignorum