malitiis obviare volentes, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus eisdem magistro et fratribus efficaci presidio defensionis assistens, non permittas eos contra indulta privilegiorum apostolice sedis ab aliquibus indebite molestari, molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam compescendo; attentius provisurus, ne de hiis que cause cognitionem exigunt, vel que indulta huiusmodi non contingunt, te ullatenus intromittas. Nos enim si secus presumpseris, tam presentes litteras, quam etiam processum, quem per te illarum auctoritate haberi contingerit, omnino carere viribus, ac nullius fore decernimus firmitatis. Huiusmodi ergo mandatum nostrum sic prudenter et fideliter exequaris, quod eius fines quomodolibet non excedas. Presentibus post triennium minime valituris. Datum apud Vrbemveterem X. Kalend. Februar. Pontificatus nostri anno primo.
Bulla deperdita. – Orig. in Arch. Status, hactenus Arch. caes. et reg. famil., Vindobonae. – Copia Arpádi Károlyi, Ferdinando Knauz a. 1883. submissa.
957.
1307. Pictavia. 8. Aug. – Clemens V. PP., cardinali Gentili, nuntio ad partes Hungariae misso, de centum beneficiis vacantibus, conferendi potestatem concedit.
Tenorem vide sub nr. 600. p. 433.
958.
1307. Hetény 4. Dec. – Thomas archiepiscopus nobilibus in Kisbucsány capellam construendi licentiam concedit.
Nos Thomas, Dei gracia archiepiscopus Strigoniensis, eiusdemque loci comes perpetuus memoriae commendamus, significantes quibus expedit universis per praesentes, quod Petrus et Nicolaus filii Bodok, nobiles in Kis Bucsan, ad nostram accedendo praesentiam summa nobis conquestione demonstrarunt: quod quia ecclesia beati Georgii mart[iris] de Maniga, ad quam ipsi de jure pertinere dignoscuntur nimium distat ab iisdem, magnum dispendium salutis paterent ac gravamen animarum suarum formidarent sive detrimentum, tum ex eo, quia vota sua ut deberent continue propter eandem distantiam non possent effundere suo creatori; tum etiam pro eo quia plurimi de ad ipsos pertinentibus absque procuratione et perceptione divinorum mysteriorum, videlicet receptione corporis dominici et unctione sancti olei viam universae carnis ingressi fuissent. Quare licentiam aedificandi capellam, sive oratorium in villa sua Kis Bucsan praedicta a nobis habere postularunt. Verum quia nobis veritas non constabat de praemissis, dilecto nobis in Christo [patri, domino] archidiacono de Granua exquiri severe commisimus harum rerum veritatem, qui in conscientia sua rescripsit praemissa dicta illorum concludere et communem veritatem. Unde nos prout ex officio et cura pastorali paternali divinitus nobis commissis incumbit, volentes praecavere dispendia animarum gregis nobis concrediti ut teneremur, ipsorum instantissimis supplicationibus annuentes admisimus, quatenus in eadem villa Kis Bucsan capellam seu oratorium honori beate Margaritae virginis aedificent ex nostra licentia et permissione pastorali, tamen sine praeiudicio