seu proventus eiusdem matris ecclesiae, quae sunt de specialibus proventibus dictae ecclesiae, in nullo volumus seu concedimus derogari. In cuius rei memoriam et testimonium praesentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Pispuki, ingredientis Epiphaniae Domini, anno eiusdem 1308.
E fragm. MSS. Saec. XVIII. ineunt.: Analecta Strig., in Arch. Cap. Strig. Priv. Lad. 75.
960.
1308. (Szent-Márton Szepeshely). 12. Maii. – Paulus, praeposiius Scepusiensis, Dyonisio de Sigra, capellam in Elsavicha construendi facultatem concedit.
Tenorem vide sub nr. 110.
961.
1310. Pozsony. 9. Sept. – Frater Gentilis cardinalis, legatus apostolicae sedis, licentiam capellam s. Gotthardi de Schöndorf in alium locum transferendi concedit.
Frater Geritilis, miseratione divina tituli sancti Martini in montibus presbiter cardinalis, apostolicae sedis legatus, dilectis in Christo filiis Harduino iudici et Hambatoni, alias civibus Posoniensibus, Strigoniensis dioecesis, salutem in Domino. Benigni promptitudo favoris circa vos in eo debet haberi potissime in quo et Oeus honorari conspicitur, et animarum videtur utilitas procurari. Sane petitio vestra nobis exhibita continebat, quod cum ecclesia sancti Gotthardi, prope Posonium, post translationem et destructionem pulchrae villae (Schondorf) juxta ipsam sitae, quodammodo in loco deserto et ab hominum habitatione remoto remanserit, ac propter incuriam et negligentiam iam ipsius fatis centia (sic) aedificia propinqua ruinae noscantur, ita quod propter hoc non solum divinis obsequiis, verum etiam debita veneratione fidelium remanet destituta, nobis humiliter supplicastis, ut transferendi ecclesiam ipsam, cum dote sive agris nunc ad ipsam spectantibus et construendi de ipsis aedificiis in civitate vestra processionalem ecclesiam de novo in honorem ipsius sancti Gothardi et beati Andreae apostoli, cuius etiam ecclesia prope muros ipsius civitatis per vos destructa fuit, cuiusque ecclesiae sancti Gotthardi dotem augmentare disponitis, vobis licentiam largiremur.
Nos itaque, vestris in hac parte iustis supplicationibus grato occurrentes assensu, et volentes ob reverentiam dictorum sanctorum ac venerationem, quam ad eos geritis salubriter providere, devotioni vestrae licentiam concedimus postulatam, ipsamque duximus, authoritate qua fungimur praesentialiter, tenore praesentium transferendam. Caeterum ecclesiam ipsam construendam per vos, ex nunc postquam constructa fuerit, custodiae Posoniensis ecclesiae, qui pro tempore fuerit, eiusdem processionalis ecclesiae, eiusque dotis et agrorum fructus percipiat et proventus, sitque in sacerdotio constitutus, vel se faciat infra annum ad sacerdotium promoveri, quodque jura parochialia quae ad praedictam sancti Gothardi ecclesiam primitus pertinebant, ad rectorem ecclesiae sancti Michaelis juxta Posonium pertineant pleno jure. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis, translationis, annexionis, unionis et constitutionis infringere vel ei ausu teraerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumserit,