matris ecclesiae sancti Georgii martiris supradictae; ita videlicet, quod in eadem capella missas et alia divina officia capellanus de eadem prope residens valeret exercere baptisteria, catechisationes, confessiones et unctiones infirmorum possint percipere ab eodem tempore necessitatis incumbente, excepta sepultura, quam matri ecclesiae supradictae mandamus praesentibus reservari, sicut antea fuerat consuetum; caeteras etiam obventiones seu proventus eiusdem matris ecclesiae, scilicet decimas et similia quae sunt de specialibus proventibus dominicae ecclesiae, iidem ipsi matri ecclesiae ad plenum administrare teneantur. In cuius rei testimonium praesentes concessimus authentico praesentis sigilli nostri communitas. Datum de Heten, secunda feria proxima ante festum beati Nicolai confessoris, anno 1307.
E fragmento MSS. Saec. XVIII. ineunt.: Analecta Strigon. Dioec. intitulato, in Arch. Capit. Strigon. Priv. Lad. 75.
959.
1308. Püspöki. 5. Jan. – Thomas archiepiscopus Strigoniensis, nobilibus de Karcsa, dat licentiam capellam in eadem Karcsa construendi.
Nos Thomas, miseratione divina archiepiscopus Strigoniensis, eiusdemque loci comes perpetuus, memoriae commendantes significamus, quibus expedit universis praesentium per tenorem, quod accedentes ad nostram praesentiam nobiles viri, comites Salamon And dictus, Saulus filius Thomae Ehub, Nicolaus filius Gregorii, filius Oase, Petrus filius Valentini, Joannes filius Lodbrech, Dionysius Kilianus de Karcha, sua nobis conquestione demonstrarunt, quod ecclesia sancti Jacobi de Varkun, ad quam ipsi jure patronatus dignoscuntur pertinere, nimium distaret ab eisdem, cuius distantia tum propter lacuum iter rumpentium, tum etiam propter aquarum inundationem continuam magnum dispendium salutis ipsorum generaret, ita quod ipsi et eorum familia, ac jobbagyones nequirent comode pro audiendis divinis, et percipiendis ecclesiasticis sacramentis ad ecclesiam accedere memoratam. Quare capellam in praedicta Karcsa aedificandi a nobis licentiam, cum devota precium instantia postularunt. Quorum quia veritas nobis non constabat de praemissis, honestum virum Emericum sacerdotem de Cheten, nostrum fidelem capellanum, ad exequendam et sciendam huius rei veritatem misimus, qui demum ad nos deambulatis dictis lacubus, et ad praesentiam praedictorum nobilium adveniens, retulit ad suam conscientiam, praemissam petitionem praefatorum nobilium fore justam, proinde admittendam. Unde nos juxta ordinis debitum cupientes divini numinis cultum augmentare et ex officio curae pastoralis paternalis nobis divinitus comissae dispendia animarum gregis nobis crediti volentes praecavere, ut tenemur, ipsorum instantissimis supplicationibus annuentes, admisimus, ut in praedicta Karcha, ubi voluntati eorundem placet et condecet saluti, capellam in honorem beati Nicolai confessoris, ut oraculum aedificent, ex nostra licentia et permissione pastorali, sine praeiudicio tamen matris ecclesiae, videlicet sancti Jacobi supradictae, ita quod divina in eadem capella, cimiterio carente, percipere valeant sacramenta, scilicet missas, confessiones et alia, excepta sepultura, quam matri ecclesiae mandamus reservari, ut antea ad eam pertinebant. Ceteras etiam observationes