cum nos ad provinciale concilium venerabilis patris domini B(oleslai), Dei et apostolice sedis gracia archiepiscopi Strigoniensis, eiusdemque loci comitis perpetui, in octavis Omnium Sanctorum celebratum accessemus[745], ibique dum in eius concilio, prout ex debito tenemur, adessemus, venerabilis in Christo pater dominus Herricus, Dei gracia episcopus Wesprimiensis, eiusdemque loci comes, aule domine regine cancellarius, querelando proposuit: quod ecclesias de Vyssegrad, de Vrs, de Cheyk, de de (sic) Sasag, de Segusd, de Luueld, et quamplures in magna insula existentes, in sua dyocesi habitas, que de iure communi et antiqua consuetudine racionabili et prescripta ad ipsum, tamquam verum dyocesanum pertinere noscuntur, idem dominus B(oleslaus) archyepiscopus Strigoniensis; contra Deum et contra bonum consciencie et iusticie occupasset et detineret easdem occupatas. Quare in nostri presencia devote postulabat ab eodem, ut visis iuribus ipsius prout antea sepius promiserat, in presenti concilio, si episcopis et aliis probis vtris in prenotato concilio existentibus visum fuerit, ecclesias memoratas reddere et restituere curaret. Idem vero venerabilis pater, dominus B(oleslaus), archyepiscopus, similiter in nostri presencia, respondit in hunc modum: ut duas discretas personas eligeret idem dominus archyepiscopus et duas eligeret prefatus dominus episcopus Wesprimiensis, coram quibus iura et instrumenta utraque pars exhiberet et allegaret. Sepedictus vero dominus episcopus Wesprimiensis venerabilem in Christo patrem dominum Chanadinum, episcopum Agriensem et magistrum Johannem archydiaconum Huntensem pro parte sua; archyepiscopus vero dominum Nicolaum, episcopum Jauriensem et magistrum Nicolaum prepositum Posoniensem nominarunt. Ita tamen, ut quicquis ipsi vel eorum maior pars decernerent, robur obtineret firmitatis. Coram quibus, in choro sancti Adalberti, utraque pars iura et instrumenta sua exhibere curavit, et dum finis desideratus imponeretur per eosdem, super ecclesiis memoratis, idem archyepiscopus arbitrum seu laudum eorum rennuens, causas memoratas ad octavas concilii sepedicti in Vyssegrad distulit, tali modo, ut illic coram prelatis regni Hungarie prefato negocio finem imponeret competentem. Quo tertnino adveniente idem episcopus Wesprimiensis comparuit, et decisionem causarum sepedictarum instantissime postulabat, ipse vero dilacionibus supterfugiens iudicium (expunct.: de die) de die in diem prorogando, causas easdem diffinire non curavit, sed prorogavit usque ad quindenas Epiphaniarum Domini[746], promittens et spopondens, ut in quindenis antedictis in presencia prelatorum finem imponeret, absque aliquali dilacione premisso negocio competentem. Demum idem episcopus Wesprimiensis, ut lites effugere non valleret et voluntate eiusdem archyepiscopi adimpleret, in termino antedicto similiter postulabat comparendo, ut finis memoratarum (expunct.: li) causarum, licet qui similiter dilaciones (expunct.: causarum) de die in die exposcens, causas differens memoratas easdem, quia iuris ordo requirit, decidere et diffinire noluit, nec curavit. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigillis nostris communitas. Datum in Vyssegrad, tercio die Purificacionis beate Virginis, anno Domini M-o CCC-o vicesimo septimo.
Sigilla tergo fuerunt appressa. – Orig. membr., in Arch. Capit. Vesprimiens. Epp. Misc. Lad. 85. nr. 16.
[745] 1326. 8. Nov.
[746] 1327. 20. Jan.