175.
1358. december 20. Esztergom
Péter nógrádi főesperes, esztergomi vicarius előtt az esztergomi szent Anna kolostor perli Bálint esztergomi péket, mert az a szőleje után már három éve nem fizeti a kolostornak járó évi cenzust.
Hártya, 273 x 166 + 50 mm. Pecsét befűggesztő hártyaszalagjai. Hátlapján újkori tartalmi kivonat, valamint középkori kézzel: Littera de quadam vinea. Eszt. kpt. mlt. 73-Cc-22 (DF 238 353).
Nos, Petrus archydiaconus Newgradensis per honorabile capitulum ecclesie Strigoniensis sede vacante in spiritualibus, per regiam autem clemenciam in temporalibus vicarius generalis deputatus Strigoniensis tenore presencium, quibus expedit, universis memorie commendantes [706], quod frater Andreas ordinis fratrum Agustinensium de clawstro Sancte Anne de Strigonio in personis domini prioris et fratrum in dicto claustro existencium iuxta continenciam priorum litterarum nostrarum in quindenis festi Sancti Briccii confessoris[707] ad nostram procuratorio nomine accedens presenciam contra Wallentinum, pistorem de Strigonio in figura nostri iudicii proposuerat isto modo, ut quia quedam vinea ipsius Wallentini pistoris prope locum, ubi nunc tegule conficiuntur, prope viam publicam existens predicto claustro et per consequens fratribus ibidem Deo iugiter famulantibus racione perpetue misse ab olym cum quadam certa pensione sew terragio annis singulis censualis sit et existat, quam quidem pensionem ceteri eiusdem vinee possessores elapsis temporibus et eciam idem Wallentinus pacifice exclusis aliquibus annis eisdem persolvissent et persolvisset, pro eo, quia a tribus annis citra dictam pensionem potencialiter detinens in tribus annis sew terminis persolvere neglexisset, que quidem pensio se annis singulis ad singulos sedecim denarios extenderet, repeteret ab eodem. Quo audito idem Vallentinus personaliter exsurgens dictam vineam pro precio liberam et absque omni pensione vel terragio salvam, emptam et comparatam fore asserens et in termino per nos eidem assignando litteras super eo conffectas exhibere posse allegarat. Unde nos parcium proposicionibus sic perceptis, domino fratri Andree restitucionem predicte pensionis tam per priores ipsius vinee possessores, quam eciam per eundem Wallentinum eisdem fratribus sepius factam fuisse comprobare assumpmente decreveramus iudicantes, quod idem frater Andreas hoc, quod predicta vinea censualis sit aliique eiusdem vinee possessores ac ipse Wallentinus exclusis tribus annis semper ipsum censum vel terragium racione ipsius vinee solverint et solverit, testibus vivis, quibus melius et utilius potuisset, in quindenis datarum earundem litterarum nostrarum, videlicet ferie secunde proxime ante festum Beati Nicolai confessoris tunc venturis[708] iuxta modum ecclesie, prout consensisset coram nobis, comprobare teneretur, in quo eciam termino dicto Walentinus pistor instrumentum, si quod super libertate ipsius vinee haberet confectum, in expedicionem eiusdem terragii coram nobis exhibere teneretur, quibus visis faceremus et decerneremus, quid iuri videretur consonare inter partes supradictas. Ipso itaque termino adveniente licet annotatus Wallentinus pistor quandam litteram honorabilis capituli ecclesie Strigoniensis patentem et cum sigillo pendenti consignatam super empcione et comparacione ipsius vinee confectam, alias et plures litteras super eadem
[706] tollban maradt: significamus
[707] 1358. november 27.
[708] 1358. december 17.