314.
1332. Avignon. 22 Jun. – Bulla Joannis PP. XXII. super capitulo annuali, Ordini S. Benedicto praescripto, emanata.
Tenorem vide sub nr. 330.
315.
1332. (Ipolyság.) 30. Jun. – Conventus de Ságh, possessionem Kaladei, Andreae filii Kese, hereditariam esse testatur.
Excellentissimo domino suo, domino K.(arolo), Dei gracia illustri regi Hungarie, Stephanus prepositus., et conventus fratrum ordinis Premonstratensium, monasterii Beate Virginis Marie de Saag, oraciones in Domino debitas et devotas. Litteras vestre celsitudinis, honore quo decuit, recepimus hunc tenorem continentes:
Karolus, Dei gracia rex Hungarie, fidelibus suis conventui ecclesie de Saag, salutem et graciam. Uicit nobis Andreas, filius Kese, quod quedam possessio Kaladay vocata, in comitatu Hontensi existens, iure hereditario prius ad progenitores suos primitivos, deinceps ad avum et patrem suum, et per consequens ad ipsum ab antiquo pertinuisset et pertineret. Super quo fidelitati vestre precipientes mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem, pro testimonio fidedignum, quo presente Thomas, filius Benedicti, de Chytar, vel Sebastianus de Neek, altero absente homo noster, ab omnibus quibus decuerit et specialiter a vicinis et commetaneis suis in eadem provincia, sciat et inquirat super eo, si dicta possessio Kaladay ad ipsum Andream filium Kese iure hereditario pertineat nec-ne, omnimodam veritatem et secundum quod veritas vobis constiterit de premissis tandem nobis fideliter rescribatis. Datum in Wyssegrad, in crastino festi Corporis Christi, anno eiusdem M-o CCC-o XXX-mo secundo.[187]
Nos igitur preceptis et mandatis vestris obedientes, ut tenemur, cum Thoma homine vestro, nostrum misimus hominem fidedignum, ad inquirendam de premissis omnimodam veritatem. Qui quidem, dum sabato proximo post festum sancti Johannis Baptiste,[188] ad provinciam Hontensem, scilicet ad illas partes accessissent, et ibidem a nobilibus et ignobilibus, a vicinis et commetaneys predicte possessionis Kaladay, et ab aliis a quibus decuit, resciendo veraciter rescivissent: quod predicta possessio Kaladey, iure hereditario prius ad progenitores suos primitivos, deinceps ad avum et patrem suum, et per consequens ad ipsum Andream ab antiquo pertinuisset et nunc pertineret, secundum quod homo vestre excellencie ad nos reversus, in presencia hominis nostri nobis affirmavit. Datum, feria tercia proxima post festum prenotatum, anno vero prenotato.
In parte inferiori, tamen seriei docum. opposito, alio prorsus charactere: Capitulum Strigoniense, homo regius Thomas de Chytar, cum Nicolao, filio Nicolai. – Extus: Excellentissimo domino suo domino K.(arolo), Dei gracia illustri regi Hungarie, pro Andrea filio Kese, super possessione Kaladay inquisitorie. – Sigillum margini exteriori fuit appressum. – Orig. membran., in Arch. Primat. Sec. Lad. F. nr. 6.
[187] 1332. 17. Jun.
[188] 1332. 17. Jun.